Latin
148.5 to 148.6
André Du Laurens, Historia anatomica 148.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Oriuntur hi à cerebro &spinali medulla; eosque Galenus τὰ προαιρετὰ ὄργανα vocat, instrumenta sensus &motus voluntarij, quia per eos animalis facultas, &ea quae intus cient, videlicet τὰ ἔνορμωντα veluti per funiculos in singulas ferè partes feruntur. Auicenna latores vocat. De his scripsit Hippocrates libro de locis in homine. τὸ μὲν σῶμα πῶν ἔμπλεον νεύρων. Corpus omne neruis est plenum, id est, per vniuersum corpus excurrunt nerui à cerebro &spinali medulla. &lib. de arte, νεῦρα appellat ἐν τῇ σαρκὶ μετέωρα, quod per carnes, id est, musculos spargantur. Galenus primo de motu muscul. haec tria neruorum genera ita inter se confert, vt ligamentum insensile sit, neruus voluntarius exquisitissimi sensus, tendo mediae naturae, non omnino insensilis, quia neruorum habet filamenta, nec ita acerrimi sensus vt neruus. Sunt &alia multa in corpore, quę ob neruorum similitudinem, neruosa dicuntur, cum tamen ad nullum horum genus referri possint, sic vterum, vesicam, intestina nerDe venis, alteriis &LIUS. uosa dicimus; sic vreteres meatus, cholidochi ductus, &vasa eiaculatoria, neruea dicuntur.