# Historia anatomica 149.1-4

André Du Laurens, Historia anatomica, 149.1 to 149.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/149.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/149.1

Hoc loco nerui nomen propriè vsurpamus, pro organo, à quo animalis facultas & spiritus per vniuersum corpus influit. Huius naturam breuis haec ape riet definitio. Neruus pars est spermatica, à cerebro aut spinali medulla exorta, interiore parte medullaris, exteriore membranea, spiritus animalis delator, ad sensum & motum. Partem esse spermaticam & exanguem nemo inficiabitur, si & substantiam, & colorem, & temperiem attentius inspexerit. A cerebro autem & spinali medulla neruos omnes deriuari posthac conficiemus. Substantia nerui duplex est, interior & exterior; interior medullaris est, alba & mollis, qualis est ferè cerebri & spinalis medullae; sed durior, ac si intelligas densatum & duriusculum factum cerebrum. decuit autem mollius esse cerebrum, vt sensilium species omnes reciperet: exterior membranea est, vt enim cerebrum duplici velatur & tegitur membrana, tenui & crassa, ita & neruus: crassa medullam continet ne diffluat, & munit, vel si pluribus constet funiculis neruus, eos simul colligat. Interior illa prę cipua est nerui pars, per quam neruus mouendi ac sentiendi facultatem defert; vt enim cerebrum per medullarem substantiam, non per membranas cerebrum dicitur, ita neruus per medullam est neruus. Sic mammillares processus, licet duabus tunicis non tegantur, odoratus organa non minus dicuntur & sentiendi facultatem deferunt, quia medullares. Si praescindas (ait Galenus) nerui medullam, statim pars in quam neruus inseritur motu sensuque priuatur. Interior nerui substantia cota est quidem συριγγώδης καὶ σποιγώδης, sed sensilem & conspicuam cauitatem nullam habet, quia spiritum solum defert, non sanguinem, ideo spirituum lator dicitur. Est porrò spiritus ille animalis omnium tenuissimus, quin plexu illo admirationis pleno rudimentum, in ventriculis verò perfectionem consequitur, indeque per totam cerebri substantiam ad functiones principes, & in medullam spinalem ac neruos ad sensum motumque diffunditur. De vsu neruorum. CAP. XIIII. VONIAM tota ferè animalis natura in sensu & motu est posita, sensus autem motusque omnis, non insitus est, sed aliunde influens, debuerunt necessariò effingi organa, quae vim eam ab vno fonte tanquam communi principio, in singulas partes motus sensusque capaces deferrent: eiusmodi nerui sunt, animalium spirituum latores & facultatis à cerebro manantis continuitatem seruantes.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
