Latin
149.5 to 149.6
André Du Laurens, Historia anatomica 149.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Non enim spiritus per se &substantia sua sensum ac motum affert partibus, sed quatenus perfusus est facultatis radiis, quos tam non licet à continuitate cerebri detruncare, quàm non licet nobis solis radios ab eodem diuisos interceptos seruare. Erit ergo communissimus hic neruorum vsus, animalem facultatem cum spiritu tenuissimo deferre, à quo duo alij peculiares manant, sensum quippe &motum communicare, propterea à Medicis sensus &motus organa dicuntur. Ac sensus quidem instrumenta esse hęc indicant, quod nulla sensio sine neruo perficiatur. Non fit visio sine optico, non fit odorum, saporum, soni &qualitatum quae tactum feriunt perceptio sine neruo, sed &ligatis, sectis, obstructis, refrigeratis neruis fit sensus priuatio. Motus autem voluntarij gratia comparatos esse neruos docuit admirandus Hippocrates libro de ossium natura. τὰ δὲ νεῦρα κάμειν, καὶ ξύντασιν, καὶ ἔκλασιν παρέχονται id est, Nerui flexionem, contractionem ac distentionem praestant. Nerui definitio. Explicatio definitionis. Substantia nerui duplex. Interior nerui pars praecipua est illius pars. Nerui cauitatem conspicuam non habent.