# Historia anatomica 15.5-6

André Du Laurens, Historia anatomica, 15.5 to 15.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/15.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/15.5

Potest etiam citra sectionem doceri anatome, idque aut viua natomicam quomodo comparare voce, aut scriptis; multa enim sola inspectione sciri nequeunt, quae describenda, vt poßimus. cur tot & tales sint musculi, cur talis figura, magnitudo, & similia. Euoluenda sunt ergo & veterum & neotericorum, qui in eo docendi genere excelluerunt, scripta. Scribendae aQui autem fuerint anatomes authores, sequenti capite declarabo. Caeterum, scribi natomes du& doceri potest anatome duplici methodo. Altera dicitur ἀναλυσεως seu resolutio plex methodus. nis, quae totum in suas partes resoluit, vt dum humanum corpus in quatuor praecipuas partes, caput, thoracem, ventrem, & artus secamus: has rursum minutius concidimus, donec ad simplicissimas peruentum fuerit. Altera est γενέσεως seu compositionis, quae ex similaribus dissimilares constituit, & ex his totum componit. Nos, in hoc opere Anatomico, vtramque methodum obseruabimus. Prioribus enim quatuor libris similares omnes particulas describemus, ex quibus totum coagmentabimus. Totum hoc libris sequentibus, in tres ventres & artus secabimus, in quorum descriptione, sectionis ordinem sequemur. Qui fuerint Anatomes scriptores: ac primum quid de ea Hippocrates. CAP. X.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
