# Historia anatomica 150.5-7

André Du Laurens, Historia anatomica, 150.5 to 150.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/150.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/150.5

Et tactus ob id praecipuè datus est animalibus, vt eius opera se continuò conseruent declinentque ea quae vel vnitatem naturae ac temperamenti subitò & violenter destruunt, vel continuitatem partium aut contiguitatem soluunt. Habent etiam nerui praeter vsum, actionem animalem: afficiuntur enim ab obiecto, ideò molles ad sensum, deri ad motum aptiores sunt. De neruorum differentiis. CAP. XV. NICAM, si verum amamus, statuere oportet neruorum differentiam: nec alios motui, alios sensui, destinatos esse existimanum: vnus enim idemque neruus, eadem mouendi & sentiendi facultate est praeditus, sed pro varia partis in quam inseritur sconditione, nunc sentit, nunc mouet: sentit, si in sensiles partes: mouet, si in organa motus feratur. Variae tamen clarioris doctrinae gratia neruorum differentiae constitui possunt: quae à substantia, magnitudine, vsu, ortu, insertione, textura & ductu petendae sunt. A substantia, vel his quae eam consequuntur; nerui aut molles sunt, aut duri. Mollitiei, aut duritiei ratio ad tria referri debet, ad ortum, vsum & ductum. Ratione exortus, qui à cerebro oriuntur, molliores sunt, qui à spinali medulla, duriores, quia cerebrum medulla est mollius. Si vsum spectes, qui sensui sunt destinati, molliores esse debent; qui motui, duriores, quia motio actione, sensio passione perficitur: at mollia facilius recipiunt. In ductu, longitudo, rectitudo, obliquitas & corporum contactus obseruari debet: quo longius à cerebro absunt nerui, eo sunt duriores, quo propius, molliores: si obliquo & anfractuoso ductu ferantur, duriores sunt: si rectà Hosted inserantur, molliores: si durum attingant corpus, vt ossa, cartilagines, membranas, 2. A magniduritiem comparant. A magnitudine, nerui alij maiores, alij minores, pro actiotudine. nis dignitate, intensione & vsus assiduitate; sic optici amplissimi sunt.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
