Latin
151.5 to 151.7
André Du Laurens, Historia anatomica 151.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
dio ferè progressu iuxta sellam sphenoides coit, non per χιασμὸν &intersectio coeant optici. nem, nec per contactum simplicem, sed per medullę confusionem, vt alterum ab Cur debuerunt altero nulla arte secernere queas. Coire autem debuerunt nerui optici; tum ad rocoire. bur, ne ob mollitiem longum iter perretantes flaccesserent; tum vt eandem planitiem in pupilla obseruarent. Secederent enim aliquando sine eo amplexu, atque ita delusi oculi simplex obiectum duplex iudicarent; tum vt visilium formae &spectra vnirentur; tum vt commodè per foramen è caluaria prociderent &ad oculos rectà ferri possent; postremò vt visilis spiritus ab altero oculo in alterum Opticorum insertio. momento permearet ad visus perfectionem; sic enim clauso alterutro oculo, acutiùs videmus. Ita ergo confusi optici &coeuntes, mox separantur &per caluariae foramen in oculi centrum feruntur; interior quidem eorum substantia mollis ac Tres oculorum medullosa, dum ad crystallinum peruenit, dilatatur &per oculum visiles diffuntunicae ab opdit spiritus, fitque ex ea dilatatione reticularis tunica: exterior verò, quae duplici tico dilatato velatur tunica tenui &crassa, in vueam &corneam absumitur, vnde fit vt per optici fiunt. continuitatem animalis spiritus ad pupillam vsque momento feratur.