# Historia anatomica 151.5-7

André Du Laurens, Historia anatomica, 151.5 to 151.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/151.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/151.5

dio ferè progressu iuxta sellam sphenoides coit, non per χιασμὸν & intersectio coeant optici. nem, nec per contactum simplicem, sed per medullę confusionem, vt alterum ab Cur debuerunt altero nulla arte secernere queas. Coire autem debuerunt nerui optici; tum ad rocoire. bur, ne ob mollitiem longum iter perretantes flaccesserent; tum vt eandem planitiem in pupilla obseruarent. Secederent enim aliquando sine eo amplexu, atque ita delusi oculi simplex obiectum duplex iudicarent; tum vt visilium formae & spectra vnirentur; tum vt commodè per foramen è caluaria prociderent & ad oculos rectà ferri possent; postremò vt visilis spiritus ab altero oculo in alterum Opticorum insertio. momento permearet ad visus perfectionem; sic enim clauso alterutro oculo, acutiùs videmus. Ita ergo confusi optici & coeuntes, mox separantur & per caluariae foramen in oculi centrum feruntur; interior quidem eorum substantia mollis ac Tres oculorum medullosa, dum ad crystallinum peruenit, dilatatur & per oculum visiles diffuntunicae ab opdit spiritus, fitque ex ea dilatatione reticularis tunica: exterior verò, quae duplici tico dilatato velatur tunica tenui & crassa, in vueam & corneam absumitur, vnde fit vt per optici fiunt. continuitatem animalis spiritus ad pupillam vsque momento feratur.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
