# Historia anatomica 152.5-6

André Du Laurens, Historia anatomica, 152.5 to 152.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/152.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/152.5

Hos neruos, recurrentes vulgus appellat, παλινδρομοῦντες, & vocales, quod vocis pręcipua sint organa: illis namque aut interceptis, aut sectis ἄφωνον statim redditur animal, vt in plerisque saepè sumus experti. Secundus sextae coniugationis ramus per latera costarum excurrit, costalem vocant. Tertius insignior ad ventriculum fertur, stomachicus dictus; huius beneficio tam exquisito sensu pollet stomachus, vt veteres καρδίαν appellarint, & Medici omnes appetentiae animalis sedem in eo locarint. Septimum par ferè ab occipitio & spinali medulla exortum in linguae ac laryngis musculos effertur, & linguam mouere dicitur, addunt his duo paria recentiores. Processus autem illi mammarum ritu protuberantes, praecipua odoratus organa inter neruorum paria numerari non solent, quia extra caluariam non feruntur, nec duplici velantur tunica. Caeterùm si quis exquisitam horum neruorum descriptionem postulet, consulat Fallopij obseruationes. Quomodo nerui à spinali medulla oriantur. CAP. XVIII. N exortu neruorum à spinali medulla prodeuntium, dubius & anceps diu haesi. Videbam enim Anatomicos penè omnes, medullae corpus totum continuum nobis delineare, & à ceruicali & medulla, ceruicales tantùm neruos: à dorsali, dorsales: & à lumbari, lumbares deriuare.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
