# Historia anatomica 155.1-4

André Du Laurens, Historia anatomica, 155.1 to 155.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/155.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/155.1

Ossis sacri paria sunt sex, quae partim in femur, partim in musculos Oßis sacri paria sex. vicinos & cutem disseminantur, necnon in collum vteri, sphincteres, musculos ani, vesicae & penem. Per totum autem pedem nerui quatuor insignes disseminanPedis quatuor nerus. tur, qui ex tribus infernis paribus lumborum, & quatuor superioribus ossis sacri nascuntur. Primus & summus sub peritoneo ad paruum trochanterem delapsus, Primus. in cruris musculos, eiusque internam & externam cutim priusquam genu attingat, absumitur. Secundus & inferior cum vena & arteria crurali, per inguen in crus Secundus. descendit, ramumque insignem cum vena malleoli per internum femur ad pedem vsque demittit, cuti vicinae interea ramulos largitus; maior autem pars cum vena & arteria in internos cruris musculos dispergitur. Tertius his inferior, surcuTertius. los musculis penis & quibusdam cruris, necnon cuti inguinali largitur, dein in propinquos musculos supra cruris medium desinit. Quartus neruorum omnium Quartus. crassissimus, siccissimus, validissimus, ex quatuor supernis partibus ossis sacri ortus, inter os sacrum & ilium elapsus, ramulos vicinis partibus, vt cuti natium, & cruris, necnon substratis musculis largitur; deinde in duos abit ramos: eorum minore secundum peronem delapso, in pedem superiorem digitis singulis binos dat surculos: maiore autem per tibiam & pedem protenso, digitis singulis binos quoque dat ramos: sed ambo hi rami musculorum capita, & cutim tibiae & pedis obiter adeunt & texunt. De ortu neruorum contra Peripateticos. QVAESTIO VII. NE ortu neruorum certant Peripatetici & Medici. Aristoteles 3. de Mistoria animalium, lib. de somno & vigilia, lib. de respiratione: AlePeripatetici xander lib. de anima: Auerroes 2. Collig. & omnes Peripatetici, cor neruorum gneruorum omnium propagines à corde deriuant, his (vt audio) persuasi principium rationibus. Ibi facultatis organum statuendum, vbi facultatis appaaffirmant. Ratio prima. ret principium; at mouendi & sentiendi vis in corde magis lucet, quàm in caeteris partibus. Primum enim mouetur cor, estque perpetuus illius motus: cerebrum verò solo cordis & arteriarum motu cietur. Deinde Secunda.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
