# Historia anatomica 157

André Du Laurens, Historia anatomica, DE NERVIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/157
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/157

ligetur neruus in medio, pars superior cerebrum versus, sentiet & mouebitur, pars vero corQuinta. di vicinior insensilis erit & immobilis. Postremo, si cor neruorum esset principium, interceptis viis à corde ad cerebrum, repente animalia sensu & motu priuarentur; at corde laeso. nudato, exempto, manent adhuc voluntariae actiones. Id docuit eleganter Galenus secundo de placitis Hippocratis & Platonis; Si (ait) nudaueris cor atque depresseris, nec voce, nec respiratione, nec vlla prorsus voluntaria actione impediri animal cernes, imò licebit tibi cor totum eximere illaesis voluntariis actionibus, id quod in nonnullis sacrificiis contingit, in quibus animalia cernuntur corde in aris imposito non respirare tantum aut clamare fortiter, sed etiam fugere, quousque profusione sanguinis extinguantur. Sit ergo cerebrum Peripateticorum non cor neruorum principium. Peripateticorum rationes ita diluendae sunt. Cor primum rationes singumoueri inficiamur, non enim quamdiu materno concluditur vtero puellus, cordis motu & lae diluuntur. Motus cordis opera indiget. Sed demus primùm moueri, motus ille voluntarius non est, nec in nostra potenon est volunstate vt nobis pareat; neruorum autem & musculorum motus sunt voluntarij. Non sentit tarius. Cur non sencerebrum, quia sentire non debet; non debet, quia sensuum omnium communis est iudex. Cor tiat cerebrum. ita exquisite, vt dicunt, sentire negamus, sunt enim ferè omnes cordis affectus insensiles. Ligatis carotidibus sit sensus & motus priuatio, non primò & per se, sed ex euentu, quia intercipitur vitalis spiritus, qui animali materiam subministrat. Per syncopen facultates omnes Nulla cordis concidunt, exhausto vitali spiritu & exoluto cordis calore. Quam afferunt neruorum & & neruorum cordis similitudinem, nullam agnoscimus nerui enim intus molles sunt & medullosi, at in corest similitudo. de medulla nulla cernitur; neruosae autem fibrae, quae in vtroque sinu conspicuae sunt, membranarum sunt epiphyses tricuspides, non nerui. Postremo, dum cor prius quam cerebrum conformari putant, errant, ni fallor, toto coelo, principum enim & spermaticarum partium prima stamina eodem tempore delineantur. Explodatur ergo Peripateticorum opinio, & cum Medicis cerebrum neruorum principium astruamus. An nerui arteris venisque continui sint, vt voluerunt quidam. Et de colici doloris in paralysin transmutatione. VIII.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
