# Historia anatomica 158

André Du Laurens, Historia anatomica, QVAESTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/158
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/158

HgusneroDe colici iuloris ui pura lysi. Ir.li.iiirare. Pauli authoritates. Viae transmuIxii. tatem refellit Galenus loco citato: nam & intercostales arteriae exiles sunt, & plexuum cerebri arteriolae angustissimae, quas tamen neruos nemo appellarit: quin & femoris neruus amplissimus est & crassissimus, quem arteriae nomine ne ipse quidem Praxagoras insignire ausit. Audiui quosdam rerum nouarum inuentore; publicè docuisse, neruos nihil aliud esse quam venas, quę dum ad cerebri substantiam peruenere, in nerui naturam degenerant. Hanc nouam opinionem his rationibus farciunt.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
