Latin
159.4 to 159.6
André Du Laurens, Historia anatomica 159.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Postremò quae de paralyseos in colicum &arthriticum dolorem transmutatione obiiciunt, nihil concludunt: non enim colici &arthritici doloris materia perpetuò in venis continetur. Nihil obstat à neruis in venas, à venis in neruos, &μετάστασιν &ἐπιγένεσιν fieri, cùm per occultos saepè &insensiles ductus humorum fiant recursus. Quoniam verò in paralyseos &colici doloris ment. onem incidimus, de vtriusque affectus transmutatione pauca quaedam hîc annotare non erit studiosis vt opinor, ingratum. Obseruauit Paulus ex Aegina Medicus cap. 18. libr. 3. quamplurimis è colico dolore in epilepsiam aut paralysim transmutationem factam. Nostra aetate, ait cap. 18. lib. 3. colicus morbus homines vexauit, in quo absoluta motus priuatio in artubus consequebatur, verùm sensus tactus illaesus conseruabatur. Et cap. 43. eiusdem libri; πολλοῖς μὲν εἰς ἐπιληψίαν, ἑτέροις δὲ εἰς παράλυσιν τῶν κώλων σωζομένης τῆς αἰσθήσεως, τοισι δὲ καὶ εἰς ἀμφότερα γέγονεν απόσκεψις. Colica, ait, quasi pestifera quadam contagione terminabatur, plerisque ad morbum comitialem, aliis ad artuum resolutionem seruato sensu; &qui ad comitialem delapsi sunt, plerique perierunt: qui verò ad resolutionem, plerique seruati sunt, velut in iudicatione causa translata. Meminit etiam huius paralyseos Auicenna cap. de paralysi, &Holerius scholiis suis eruditissimis. Itaque colicus dolor in paralysim, ¶lysis in colicum saepè transmutatur. Sius transmutationis viae, alias manifeste sunt, alias insensiles; quid enim obstat à neruis in intestina nuDe venis, arteriis, &neruis. morum decubitum fieri, &ab intestinis humores crudos, sed attenuatos in neruos rati? παν γὰρ τὸ σῶμα συμπνοῖν. Omne corpus in viuentibus transpirabile &transfluxibile. In abscessibus inferiorum partium &tumoribus crudis fit saepè παλινδρομὴ seu recursus ad superiores partes, vnde cita mors venit, idque per insensiles ductus. In calcis fractura apud Hippocratem lib. de fract. fiunt febres singultuosae &conuulsificae per ἐπιγένεσιν &in Aphorismis angina faucium cum rubore &tumore ceruicis saepè recurrit.