# Historia anatomica 161.1-5

André Du Laurens, Historia anatomica, 161.1 to 161.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/161.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/161.1

Est & altera demonstratio ex Galeni principiis repetenda. Motorij omnes nerui etiam sunt sensifici, cap. 5. lib. 7. de placitis, & 7. de Anatom. administ. Omnis neruus vtramque facultatem & sentiendi & mouendi habet. Cùm enim vnicus sit specie animalis spiritus, qui mouet & sentit, vnicus & idem animalis facultatis influxus, vna & eadem neruorum omnium structura, quid obstat ab vno & eodem neruo sensum & motum obiri? Non igitur ad duritiem aut mollitiem nerui referendum puto, quod hic moueat, ille sentiat; sed ad modum passionis organi, aut insertionis: nam si neruus in carnosas & musculosas partes inseratur, facultatem mouendi communicabit; si verò in musculosas partes non feratur, non mouebit, quia non mouet sine musculo neruus; organum quippe est musculus immediatum voluntarij motus. Sed haec ipsa, quae obscuriora multis videri possent, exemplorum appositione illustremus. Vnicus & idem neruus sextae coniugationis, mouet & sentit, pro varia partium in quas diuaricatur conditione, in orificio ventriculi sentit exquisitissime, hinc sedes appetentiae dicitur, non mouet autem, quia in ventriculo nulli sunt musculi; eiusdem coniugationis portiuncula ad laryngem recurrens, eius musculos mouet, & praecipuum vocis organum dicitur. Quintae societatis portio audit, portiuncula temporales musculos mouet; non ergo sentiunt nerui, quia molles, & mouent quia duri; sed vnus & idem neruus, eadem perpetuo mouendi ac sentiendi facultate pręditus, & ad vtramque indiscriminatim se habens, pro varia partis in quam inseritur conditione, nunc sentit, nunc mouet; si in organa motus inseratur, mouet; si in organa tactus, sentit. Fatemur quidem & admittimus, molliores neruos ad sensum aptiores esse, duriores ad motum, quia sensus receptione sola & passione sit, motus actione, at molliora faciliùs recipiunt, duriora, validiùs agunt; sed sensorios omnes motoriis molliores esse planè inficiamur. Excusari tamen Galenus poterit, si dixeris, fortaße dum sensorios neruos molles vocat, de reliquis quatuor sensibus, visu, auditu, gustu, odoratu, non de sensu tactus maximè terreo loquutum fuisse, mollis est namque qui gustat, mollior qui videt, mollissimus mammillaris processus, odoratus organum: qui verò tangendi facultatem impertit, duritie à motoriis non differt. Et hoc voluit Galenus, 7.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
