Latin
161.6 to 161.8
André Du Laurens, Historia anatomica 161.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
de placitis, dum neruum omnem sensu tactus praeditum esse scribit. Sunt qui Galeni sententiam ita interpretentur; vnius &eiusdem partis, oculorum puta, aut linguae, neruos sensificos motoriis esse molliores; ita enim opticum molliorem esse volunt secunda coniugatione, quae mouet, &tertiam quartamque cuυγίαν, molliores septima. Verùm mihi haec non satisfaciunt, cùm enim ab vno &eodem principio, prima duo neruorum paria oriantur, non video cur vnum alio mollius esse debeat. Mollities namque &durities neruorum, à tribus tantùm pendet; vel ab exortus principio: sic qui à cerebro oriuntur, molliores sunt, qui à spinali medulla, duriores, quia cerebrum mol lius: vel molliores sunt aut duriores nerui, quia longiùs vel propiùs absunt à suo principio, sic optici quia breuissimo perreptant interuallo, sunt mollissimi, manuum &pedum durissimi. Postremo, mollitiem &duritiem comparant nerui, ex duriorum corporum, vt ossium, cartilaginum, &membranarum contactu. Concludamus ergo mollitiem &duritiem non facere neruorum species distinctas, nec ideò sentire neruos, quia molles, ideò mouere, quia duros: sed vtra que facultate praeditos, prout in organa motus aut tactus inseruntur, hîc sentire, illic mouere. GOO Hosted byl Altera demonstratio. Idem neruus mouet &sentit. Exemplis illustrantur haec ipsa. Excusatio Galeni. Interpretatur Galenus. Vnde mollities &durities neruorum. Conclusio rotius disputationis. Paralysis triplex. Cur pereat sensus illaeso motus, &contra. Prima ratio in diuersineruis.