# Historia anatomica 161.6-8

André Du Laurens, Historia anatomica, 161.6 to 161.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/161.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/161.6

de placitis, dum neruum omnem sensu tactus praeditum esse scribit. Sunt qui Galeni sententiam ita interpretentur; vnius & eiusdem partis, oculorum puta, aut linguae, neruos sensificos motoriis esse molliores; ita enim opticum molliorem esse volunt secunda coniugatione, quae mouet, & tertiam quartamque cuυγίαν, molliores septima. Verùm mihi haec non satisfaciunt, cùm enim ab vno & eodem principio, prima duo neruorum paria oriantur, non video cur vnum alio mollius esse debeat. Mollities namque & durities neruorum, à tribus tantùm pendet; vel ab exortus principio: sic qui à cerebro oriuntur, molliores sunt, qui à spinali medulla, duriores, quia cerebrum mol lius: vel molliores sunt aut duriores nerui, quia longiùs vel propiùs absunt à suo principio, sic optici quia breuissimo perreptant interuallo, sunt mollissimi, manuum & pedum durissimi. Postremo, mollitiem & duritiem comparant nerui, ex duriorum corporum, vt ossium, cartilaginum, & membranarum contactu. Concludamus ergo mollitiem & duritiem non facere neruorum species distinctas, nec ideò sentire neruos, quia molles, ideò mouere, quia duros: sed vtra que facultate praeditos, prout in organa motus aut tactus inseruntur, hîc sentire, illic mouere. GOO Hosted byl Altera demonstratio. Idem neruus mouet & sentit. Exemplis illustrantur haec ipsa. Excusatio Galeni. Interpretatur Galenus. Vnde mollities & durities neruorum. Conclusio rotius disputationis. Paralysis triplex. Cur pereat sensus illaeso motus, & contra. Prima ratio in diuersineruis.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
