Latin
162.1 to 162.4
André Du Laurens, Historia anatomica 162.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
QVAESTIO hęc Medica &Anatomica, cùm ad paralyseos naturam intelligendam multum conferat, non videtur silentio praetereunda. Eam Galenus cap. 6. libri 2. de locis affect. &cap. 12. eiusdem libri, necnon cap. 5. lib. 1. de causis sympt. eleganter exagitat. Scribunt ferè omnes Pragmatici, paralysin triplicem esse; vnam exquisitam &perfectam, quam motus &sensus priuationem definiunt, alteram imperfectam, in qua perit motus illaeso sensu; tertiam imperfectissimam, in qua perit sensus illaeso motu. Hanc Galenus cap. 12. lib. 3. de locis affectis, non resolutionem, sed ἀναισθησίαν potius appellandam putat. Cur autem contingat illaeso motu sensum laedi, &contrà deperdito motu, sentiendi libertatem manere, inquirendum. Partes reperiuntur in nobis quamplurimae, quae duas easque distinctas neruorum differentias admittunt: aliae enim sensum tantum, alię motum &sensum impertiuntur. Exempli gratia, videt oculus per opticum, mouetur per neruum secundae coniugationis. In lingua distincti sunt motrices nerui à sensificis, tertia enim &quarta coniugatio gustant, septima mouet. In illis proculdubio non est difficile causam assignare, cur pereat alteruter illęso altero, quia distincti sunt nerui, diuersa eorum principia, dissimilis insertio. Si itaque solus opticus obstruatur, vt in gutta serena, statim extinguetur videndi actio, illaeso oculi motu; sin autem secundae coniugationis neruus afficiatur, immobiles erunt oculi, quem affectum πῆξιν vocat Hippocrates, &ἀκιντοιαν, necnon στάσιν: quod si vterque neruus simul afficiatur, communi laeso neruorum principio, vt in apoplexia &caro, vtraque functio intercipietur. Sed cùm ab vno &eodem neruo vtraque facultas ad vnicam partem demandatur; cur pereat alterutra functio, difficilior est causarum inuestigatio: has autem ita liceat rimari nobis. Perit saepissimè motus illaeso sensu, etiamsi ab vnico neruo vtraque vis influat, propter inopiam spiritus animalis: pauca etenim spirituum irradiatio, sensus quidem autor eße poterit, sed non motus; quia maiore facultatis robore ad mouendum, quàm ad sentiendum est opus; cùm mouere apud Philosophos sit agere, sentire autem quoddam pati, perit itaque motus saepissimè manente sentiendi libertate.