# Historia anatomica 162.5-8

André Du Laurens, Historia anatomica, 162.5 to 162.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/162.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/162.5

Sed contrà, an possit illaeso motu sentiendi vis in eadem parte extingui, dubitatione non caret; non enim rationi consentaneum videtur, deficiente infirmiore, nempe sensatione, validiorem seruari, mouendi quippe functionem. Dico igitur si distincta sit neruorum insertio, posse id quidem fieri, sed in vno & eodem neruo nunquam. Potest exempli gratia, in manu laedi sensus, superstite motu, quia nerui vnius variae sunt propagines, portio in cutem, alia in musculos disseminatur, si quae in cutem fertur sola afficiatur, peribit sensus cutis, superstite musculi motu: vt in Pausaniae historia docet Galenus cap. 12. lib. 3. de locis affectis. Doctissimus Arculanus commentariis suis in nonum Rhasis, cur interdum pereat motus illaeso sensu, & contra, causam refert ad variam partium suscipientium & causarum efficientium naturam. Plus potest (inquit) ad sentiendi vim labefactandam, intemperies frigida, ad mouendi facultatem, humida; madentes enim nerui, ad motum, resiccati, ad sensum inepti redduntur. Ego Galeni rationem magis probo, perire motum illaeso sensu, quia ad motum maiore spirituum copia & robore opus est, quàm ad sensum. Sunt qui dicant non posse moueri partem, si sensus tollatur, quia nunquam fit motus nisi praecedat alteratio à sensu facta, vt nerui ad sensum faciant primò & per se, secundariò ad motum, ideoque saepe intercipi motum illaeso sensu, ablato autem sensu, fieri non posse vt moueatur pars, vt simile sit naturae ingenium artificiis organorum, quae in templis flatu per folles immisso tactis, modò his, modò illis pro artificis arbitrio diuersos edunt sonos: sic animalibus alteratio per sensus, est velut tactus, disponens instrumentum AVVDe ventis, at teriis & neruis.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
