# Historia anatomica 163.4-6

André Du Laurens, Historia anatomica, 163.4 to 163.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/163.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/163.4

Phrenitis cùm sit cerebri, & membranarum ipsius inflammatio, neruos accendit resiccatque, & ea ratione ad motum aptiores reddit; caloris namque proprium est mouere: resiccati ergo nerui & incalescentes validiùs mo uent, sed ad sensum inepti redduntur, quia ad sensionem requiritur mollities, non siccitas. Elephanticorum eadem ferè est ratio; resiccatis enim ab humore atro & neruis, & cute, perit externarum partium sensus. Postremo, quod de dormientibus obiicitur, altioris videtur contemplationis. Nam in vna & eadem parte, ad quam mouendi & sentiendi facultas per vnicum neruum fertur, vt in brachio & crure, motus adest non sensus. Multi per somnum loquuntur, gradiuntur & vigilantium munia exercent. Narrat Galenus cap. 4. lib. 2. de motu musc. se somno oppressum, integrum ferè stadium dormiendo confecisse, nec à somno, priusquam in lapidem impegisset, excitatum. Theo Tithoreus Stoicus dormiens in somniis amoulabat, vt & Periclis seruus in summo tecto. Respondent quidam somnum sensuum esse vinculum non motus: vnde Aristoteles somnum definit ἡρεμίαν τοῦ πρῶτουαισθητικοῦ, id est, quietem primi sensoris. Alij motum nequaquam fieri dicunt nisi in partibus quae à spinali medulla neruos accipiunt; sed non satisfacit vtraque responsio. Dicamus itaque moueri dormientes, quia exigua vis in musculis latens à forti imaginatione excitatur: propterea non mouentur somniantes, nisi imperante valida imaginatione brutorum imaginationi simillima; est autem dormientium imaginatio brutorum imaginationi similis, quia rationem repugnantem non habet: vnde fit vt illi multa moliantur quę vigilantes non auderent: tecta in sublime conscendunt, per trabes & lacunaria oberrant, omnia denique audent intrepidè, quia imaginatio vaporum caligine consopita, pericula non agnoscit. Non sentiunt autem X ij Hosted byl B00g

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
