# Historia anatomica 164.5-7

André Du Laurens, Historia anatomica, 164.5 to 164.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/164.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/164.5

Ego autem lumbarium & dorsalium neruorum capillamenta quaedam à ceruicali medulla interdum enasci saepè obseruaui, vt eadem sit medullae spinalis, quae caudae equinae dispersio. Vt ergo in cauda equina pili quidam à superiore parte orti, alij in supremam caudę partem, alij in mediam desinunt, alij ad extremam vsque feruntur: ita neruorum spinalis medullae propagines, quaedam ab eodem puncto enatae, aliae in ceruicem, alię in thoracem, alię in lumbos desinunt. Fieri itaque potest, vt vulnerata spinali medulla, eius nerui principium afficiatur, quod ad crura & pedes disseminatur, illaesis neruis, qui in thoracem & brachia diuaricantur. Potest & alia afferri ratio valdè probabilis. Vulnerata aut percussa superiore medulla decumbit momento tenuis & serosus quidam humor inter tenuem & crassam medullam latitans, qui inferiores neruos madefaciens eorum τόνον & robur exoluit, spiritusque animales ad motum & sensum ineptos reddit. Postremam quęstionem soluit Galenus 7. de placitis. Nerui linquit) quo longius sunt dissiti, eò magis horum principium de iis solicitum est; sic parentes absentium liberorum solicitudine magis anguntur, quam praesentium. Dicunt alij fieri in extremis partibus reflexionem spirituum & ingeminari ob acutos angulos; addatur tertia ratio, quo magis exquisitam vnumquodque αἱσθητέριον requirit cum suo principio vnitatem, eo maiorem ab eius dissolutione dolorem subsequi; at non fit in extremis partibus vnitatis solutio, nisi plurium particularum à suo principio fiat disiunctio: sic caro transuersim secta, magis dolet quàm in longum, quòd hîc partium cum suo principio magis, ibi minus seruetur vnitas. τα και ἐν * De venis, arteriis, & neruis. An sola facultas per neruos influat, an cum facultate spiritus.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
