Latin
168.1 to 168.4
André Du Laurens, Historia anatomica 168.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
substantiam ferri animalem spiritum volumus. Cum (inquit) nerui à cerebro &eius membranis oriantur, per interiorem partem sensus &motus animali suppeditatur: membranae autem eandem vsum neruis conferunt, quem ipsae meninges cerebro praestant: vnde licet vtramque detraxeris, nullam noxam contrahet membrum id quod neruus pertingit. Idem fiet cerebro vtrisque membranis denudato. Hanc Galeni sententiam rationibus nostris confirmare placet: quae vt reddantur illustriores, illud in primis pro rato velim nobis concedi, neruos sensilem &conspicuam cauitatem non habere, quia animales spiritus omnium tenuissimi conspicua non eguerunt cauitate: est tamen eorum interior substantia tota συριγτωτς καὶ σπογγωειδὴς. Id voluit Hippocrates libro de locis in homine, dum νευρα appellat ἀκοίλια, id est, sine ventre, &Galenus comment. primo in 6. Epidem. neruos cauitatibus destitutos esse scribit. Quod si obiicias Galenum libris de vsu partium &de neruorum dissectione opticos manifeste cauos pronuntiasse, &primo de symptomatùm causis neruorum cauitatem indicasse his verbis. Impeditur animalis facultatis influxus, cum neruus meatu praeditus, vel obstructus est, vel compressus. Respondebo, cauitates alias esse sensiles, quales sunt venarum &arteriarum hoc modo nunquam voluit Galenus neruos esse cauos, alias ferè insensiles quae pori dicuntur; Hac ratione nerui omnes caui sunt, &inter caeteros, optici, quia molliores amplioresque. Qui autem afferri solent penis nerui, sensilem cauitatem habentes, non nerui sunt voluntarij, sed ligamenta ab ossibus orta, nec animalis est, sed naturalis eorum motus. Statuatur ergo interior nerui substantia mollis &porosa: per eam, non per vasa, excurrere animalem spiritum volumus, his persuasi rationibus. Dum apoplexia in paralysin degenerat, annon à medulla cerebri in ventres, &ab his in sacram medullam neruosque ab ea scaturientes decumbit humor: vnde &spiritui aditus denegatur, &alteratur eius temperies? Quis dixerit in venulas &arteriolus influere, easque obstruere: nam ¶lytica pars, &interior nerui medulla, &membranae eam vestientes viuunt: si fluit ergo per illas arteriolas vitalis spiritus ad vitam, cur non in easdem influit animalis, vitali multo tenuior?