# Historia anatomica 169

André Du Laurens, Historia anatomica, FINIS LIBRI QVARTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/169
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/169

IBER QVINTV HEPI ZAPKΩN. ID EST. DE CARNIBVS, ET VISCERVM, ET GLAN DVLARVM, ET MVSCVLORVM. HISTORIA ANATOMICA. Quid caro, & carnium differentiae omnes. CAP. I. ACTENVS earum partium quae verè sunt spermaticae, naturam videor explicasse; nunc carnosarum historiam describere placet. Caro, Graecis σὰρξ, multiplicem apud veteres me dicos habet acceptionem. Saepè apud Hippocratem caro idem Hest quod κύημα, id est, secundum illud conformationis opus, quo rudis partium quaedam adumbratio & moles quasi carnea conspicua est. Sic libro de carnibus genituram septem dierum carnem vocat. ταύτην (inquit) τὴν σάρκα ἐς ὕδωρ ἐμβαλὼν σκεπτόμενος ἐν τῷ ὕδατι, εὖρήσεις ἔχειν πάντα μέλεω, id est, hanc carnem si in aquam coniectam attentiùs contempleris, omnium partium rudimenta habere comperies. Sed nimis ampla & valdè impropria est ea carnis significatio. Est apud eundem Hippocratem pressior & magis propria carnis acceptio, qua musculorum genus denotatur, vt caro idem sit quod musculus; sic Aphorismo 16. sect. 4. & sectione secunda libri de fracturis. musculos absolutè carnes appellat, quod praecipua eorum pars caro sit, & apertissimis verbis libro de Arte. Quęcunque partes carnem in orbem circumsitam habent, quam musculum vocant, hae omnes ventrem habent. Interdum caro simplicem eam partem denotat, quę singulis partibus est peculiaris, quę villos omni ex parte ambit, colligat, tegit, eos muniens contra natiui caloris furorem omnia populantem, atque etiam contra aestum, frigus & caetera foris occursantia. De carne illa edictum hoc protulit libro de ossium natura admirandus Senex, αἱσάρκες πάντων ξύνδεσιν καὶ ξύνταξιν παρέχονται, id est, Carnes omnium colligationem & constructionem constituunt. Nos ex Galeni & recentiorum scriptis, carnium quatuor agnoscimus differentias. Est caro propriè dicta; est caro viscerum: est & caro cuilibet parti pe culiaris, & caro glandulosa. Caro propriè dicta, pars est mollis, rubicunda, ex sanguine mediocriter resiccato genita, ob id sanguinea pars dicitur & calida; talis est musculorum caro, quae verè & absolutè caro dici consueuit; talis est etiam gingiuarum caro, & quae in glande penis conspicitur. Caro viscerum, Erasistrato παρέγχυμα dicitur, quasi affusio alluuiesque. Existimauit enim viscerum molem ex sanguine è venis effuso concrescere. Nos propriam esse viscerum substantiam existimamus, & praecipuam cuiusque visceris partem, cui actio primò & per se debeatur. Est caro cuilibet parti etiam solidae peculiaris, quae proprium nomen non habet, sed carnosam substantiam appellare solet Galenus: decimo enim methodi in solidis partibus, duplicem agnoscit substantiam; alteram exquisitè solidam & fibrosam, penitus exanguem; alteram villos infarcientem, quae propria Carnis varia acceptiones. Caro conceptum primum significat. Caro idem est quod musculus. Caro cuiliber parti peculiaris.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
