Latin
17
André Du Laurens, Historia anatomica 17-2
Unproofread scanNot analysed yet
vniuersam medendi artem diuinis planè scriptis tantopere &exornauit, &lificauit, vt sub eo rursum nata medicina videatur. Multa quidem extabant monumenta veterum, sed confusa &ἄτωκτα erant omnia, quibus summus ille virornamentum attulit, sparsa colligens, inculta illustrans, confusa certo ordine distinguens, multa particularibus experimentis obseruans. De caeteris medicinae partibus nihil dicam, hoc vnum audacter affirmabo, Galenum rem anatomicam ita illustrasse, vt cum prioris seculi tenebras discusserit, posteriori lucem splendoremque attulerit eximium.