Latin
170.1 to 170.4
André Du Laurens, Historia anatomica 170.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Carnium quatuor differenFiae. Quid caro propriè dicta. Caro viscerim affusio est. Caro cuilibet parti peculiaris. In solidis partibus duplex ubstantia. Communes carnius vsus. Peculiares carnium vsus. Carnis musculorum vsus. Carnis viscerum vsus. Caro glandosa. Caro viscerum quomodo simplex dicatur. Carnis viscerim actio principalis debeCur. Caro viscerim est insensilis. Hepatis carLienis care. Renum caro qualis. cuiusque partis caro dicitur: illam resarciri nunquam, sed rigari &humectari tantùm posse putat. Talis in ventriculo, intestinis, oesophago, vesicis, vtero conspicua est. Sic plantis circa lignosos ac velut neruosos villos, suam carnem Theophrastus tribuit. Triplicis huius carnis, communes vsus descripsit Galenus 12. de vsu partium, vt scilicet contra aestum, frigus, &caetera foris occursantia partes tueatur. Caro enim omnis cadenti aut cubanti animali substerniculum fit molle, dum vulneratur, telis durioribus cedit, dum contunditur fit operimentum penicillis simillimum, aestuante sole prębet vmbraculum, vrgente frigore calefacit. Communes hos vsus dixi, quia sunt alij cuiusque carnis peculiares; nam musculorum caro, &motum edit voluntarium, &suo infarctu prohibet ne contractus tendo secedat à corpore, &siccitatem neruorum ac ligamentorum à perpetuo motu contractam sua permistione emendat. Caro viscerum ceu stoebe quaedam &fartura, tum viscerum vasa firmat; tum spatia horum media opplet, tum actionem aliquam similarem eamque officialem edit, vt suo loco dicetur. Est postremò caro quaedam glandosa; sic corpus glandosum in ventre imò ad portas ferè hepatis situm, pancreas aut καλλίκρεας veteres appellarunt; &ἀδένα id est glandulam definiunt quidam carnem in se conuolutam. Hae sunt, meo iudicio, carnis differentiae omnes, quarum historiam particularem accuratè &breuiter hoc libro describere institui. CAP. II. De carnibus viscerum. ARO viscerum Galeno similaris simplexque existimatur, non mistionis tantùm ratione; vnam enim parilemque naturam omnes etiam minutissimae eius particulae obtinent; sed quia nullam in se habet delineationem; vnde à quibusdam Arabibus confusa dicitur. Eam primus Erasistratus παρέγχυμα appellauit, quasi affusionem concretionemque sanguinis. Ruffus interpretatur, τὸ ἐν τοῖς σωλάγχνοῖς μετατὺ τῶν ἀγγείων πεπηγὸς, quod in visceribus inter vasa concretum est. Carnem hanc parui fecit Erasistratus, illiusque vnicum agnouit vsum, vt vasis affunderetur ne cohaererent, &puluinaris ac mollioris substerniculi instar vasa fulciret stabilirentque. Nos praestantiorem huius carnis vsum agnoscimus. Praecipuam enim visceris partem esse volumus, cui actio officialis primò &per se debeat concedi.