# Historia anatomica 171

André Du Laurens, Historia anatomica, FINIS LIBRI QVARTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/171
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/171

Pulmonum caro le uis est, rara, spongiae similis, & velut è spumoso sanguine concreta, leuis quidem vt facilè collabi attollique possit, atque ita thoracis motibus promptissimè obsequi; rara & spongiosa, vt follis instar aëre inspirato statim repleatur, fumidoque vapori pariter viam muniat, ad efflandum & expirandum. Caro haec alteram spiritus vitalis materiam aërem scilicet praeparat cordi; non enim extraneus aër, impurus & derepentè irruens fieri poterat interioris spiritus conueniens pabulum; hunc itaque paulatim alterari & familiarem innato spiritui qualitatem longiuscula mora recipere necesse fuit. De cordis carne dubitari potest, an ad parenchymata referri debeat, an ad musculorum carnes. Galenus neutram esse vult. Parenchymata enim villos non habent, cor villos omnis generis obtinuit. Musculi vnicum villorum genus in eadem parte habent, cor villis omnibus miro artificio textum apparet; musculorum motus sunt voluntarij; cordis motus non est in nostra potestate vt nobis pareat; cordis igitur caro peculiaris est, qualem in reliquo corpore nullam reperias. Non minor de linguae carne est difficultas; anguil lae enim ac murenae in modum variis motibus agitatur, per eam tamen fibrae excurrunt nullae, quò fit vt musculosa dici nequeat: ad parenchymata ego mallem referre.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
