Latin
172.6 to 172.8
André Du Laurens, Historia anatomica 172.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
Sic testes apud Galenum glandosa sunt corpora: eorum enim substantia ψαρὰ est καὶ σηραγεώδης, mollis &cauernosa, in qua semen excoquitur perficiturque: sic mammae glandosa sunt corpora, quibus insita est vis γαλακτοποιητικὴ, id est, lactis generandi: vsum tamen eundem aliquando conferunt, quem &reliquae glandulae, vniuersi enim corporis sordes absorbent, quia eadem parte saepè ad varios vsus natura abutitur. Sic renes in numerum glandularum ascribit Hippocrates: &cerebrum ipsum ἱκελος ἀδένι, λευκὸς γὰρ καὶ ψαφαρὸς, simile est glandulae, album enim &friabile, &eadem commoda praestat capiti. Praecipuarum vniuersi corporis glandularum breuis enumeratio. CAP. IIII. LANDVLARVM infinitus penè est numerus: ego pręcipuas tantùm, quibus peculiare nome inditum est, hoc capite describam. In cerebro duae sunt non admodum magnae. Prior turbinatae figurae &nuci pineę non est dissimilis: κωνοειοη &κωνάριον vocant. Haec venis &arteriis in cerebrum fusis, reliquarum glandium instar, pro firmamento esse creditur, liberum etiam animali spiritui è tertio in quartum ventriculum aditum parat Glans pituiAltera inter processus clinoides ossis sphenoidis sita &infundibulo substrata, par superiorum cerebri ventriculorum superuacua, carne sua porosa &bibula spongię instar excipit, tandemque per cunei foramina in palatum pedetentim instillat, Ponè aures &sub auribus, glandulae multae sunt, parotides vocant, vasorum fer-Parotides. mandis diuisionibus &cerebri humoribus ebibendis destinatae, vulgus emunctoria cerebri appellat. In faucium interna regione, quae ἰσθμὸς ab angustia diAmygdalae.