# Historia anatomica 172.6-8

André Du Laurens, Historia anatomica, 172.6 to 172.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/172.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/172.6

Sic testes apud Galenum glandosa sunt corpora: eorum enim substantia ψαρὰ est καὶ σηραγεώδης, mollis & cauernosa, in qua semen excoquitur perficiturque: sic mammae glandosa sunt corpora, quibus insita est vis γαλακτοποιητικὴ, id est, lactis generandi: vsum tamen eundem aliquando conferunt, quem & reliquae glandulae, vniuersi enim corporis sordes absorbent, quia eadem parte saepè ad varios vsus natura abutitur. Sic renes in numerum glandularum ascribit Hippocrates: & cerebrum ipsum ἱκελος ἀδένι, λευκὸς γὰρ καὶ ψαφαρὸς, simile est glandulae, album enim & friabile, & eadem commoda praestat capiti. Praecipuarum vniuersi corporis glandularum breuis enumeratio. CAP. IIII. LANDVLARVM infinitus penè est numerus: ego pręcipuas tantùm, quibus peculiare nome inditum est, hoc capite describam. In cerebro duae sunt non admodum magnae. Prior turbinatae figurae & nuci pineę non est dissimilis: κωνοειοη & κωνάριον vocant. Haec venis & arteriis in cerebrum fusis, reliquarum glandium instar, pro firmamento esse creditur, liberum etiam animali spiritui è tertio in quartum ventriculum aditum parat Glans pituiAltera inter processus clinoides ossis sphenoidis sita & infundibulo substrata, par superiorum cerebri ventriculorum superuacua, carne sua porosa & bibula spongię instar excipit, tandemque per cunei foramina in palatum pedetentim instillat, Ponè aures & sub auribus, glandulae multae sunt, parotides vocant, vasorum fer-Parotides. mandis diuisionibus & cerebri humoribus ebibendis destinatae, vulgus emunctoria cerebri appellat. In faucium interna regione, quae ἰσθμὸς ab angustia diAmygdalae.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
