Latin
174.1 to 174.3
André Du Laurens, Historia anatomica 174.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt enim musculi ex eaEx musculosae rum partium numero, quae regunt ®untur: regunt quippè membra, quibus carnis habitis totius sanitas mouendis sunt destinata: reguntur verò à cerebro, per neruos; à corde, per artecolligitur. rias; à iecore, per venas. Itaque si bene se habeant; quod facilè ex figura eorum naturali florido colore &iusta mole dignosces; principum partium laudabilem constitutionem indicabunt. Horum musculorum naturam, differentias, actiones, Musculi nohoc libro explicare institui. Musculus Graecis μὺς dicitur; vel quòd excoriatum mimurem forma imitetur; vel quòd pisci, quem musculum appellant, similis sit. Dicitur alio nomine à Latinis lacertus, à quo lacertosus musculosum significat. Musculi duplex est consideratio; prior structurae seu compositionis; altera officij &Musculi duvsus rationem habet. Itaque musculi duplex assignari potest definitio. Si struplex consideratio. cturam spectes, definitur à Galeno in arte parua, caro ex simplici carne &villis Definitio muneruosis contexta; &libello definitionum medicarum, neruosum corpus carne sculi à strupermistum. Elegantiùs definiri potest, pars organica &dissimilaris, neruis, carctura. ne, villis, venis, arteriis &tunica propria contexta. Organicam esse, docet GaleMusculus ornus libro de differentiis morborum, quo loco inter simplicissima &primi geneganum est. ris organa reponit, quia non conficitur ex dissimilaribus particulis, sed ex simplicibus. Dissimilarem esse, partium diuersi generis structura indicat. Nerui spiriPartes muscutuum &facultatis sunt delatores; caro suo infarctu fibras ne permisceantur prolorum. hibet, neruorum &tendinum siccitatem temperat, villos custodit, ne contundantur &rumpantur, spiritus denique animales suo calore ad motum aptiores reddit; fibrae ex ligamentorum minimis particulis variè scissis contextae, carnes firmant, stabiliunt &custodiunt, ne dissoluatur; venae velut riui quidam nutritionis solius gratia sunt comparatę; arteriae calori conseruando dicatae sunt; tunicę &musculos tegunt, eorumque substantiam continent, &à vicinis partibus separant, &sensum tactus eis praebent. Haec musculi est structura, omnibus, solis &semper conueniens. Est altera musculi definitio ab officio petenda, quam tradit Galenus primo de motu musculorum.