# Historia anatomica 174.1-3

André Du Laurens, Historia anatomica, 174.1 to 174.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/174.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/174.1

Sunt enim musculi ex eaEx musculosae rum partium numero, quae regunt & reguntur: regunt quippè membra, quibus carnis habitis totius sanitas mouendis sunt destinata: reguntur verò à cerebro, per neruos; à corde, per artecolligitur. rias; à iecore, per venas. Itaque si bene se habeant; quod facilè ex figura eorum naturali florido colore & iusta mole dignosces; principum partium laudabilem constitutionem indicabunt. Horum musculorum naturam, differentias, actiones, Musculi nohoc libro explicare institui. Musculus Graecis μὺς dicitur; vel quòd excoriatum mimurem forma imitetur; vel quòd pisci, quem musculum appellant, similis sit. Dicitur alio nomine à Latinis lacertus, à quo lacertosus musculosum significat. Musculi duplex est consideratio; prior structurae seu compositionis; altera officij & Musculi duvsus rationem habet. Itaque musculi duplex assignari potest definitio. Si struplex consideratio. cturam spectes, definitur à Galeno in arte parua, caro ex simplici carne & villis Definitio muneruosis contexta; & libello definitionum medicarum, neruosum corpus carne sculi à strupermistum. Elegantiùs definiri potest, pars organica & dissimilaris, neruis, carctura. ne, villis, venis, arteriis & tunica propria contexta. Organicam esse, docet GaleMusculus ornus libro de differentiis morborum, quo loco inter simplicissima & primi geneganum est. ris organa reponit, quia non conficitur ex dissimilaribus particulis, sed ex simplicibus. Dissimilarem esse, partium diuersi generis structura indicat. Nerui spiriPartes muscutuum & facultatis sunt delatores; caro suo infarctu fibras ne permisceantur prolorum. hibet, neruorum & tendinum siccitatem temperat, villos custodit, ne contundantur & rumpantur, spiritus denique animales suo calore ad motum aptiores reddit; fibrae ex ligamentorum minimis particulis variè scissis contextae, carnes firmant, stabiliunt & custodiunt, ne dissoluatur; venae velut riui quidam nutritionis solius gratia sunt comparatę; arteriae calori conseruando dicatae sunt; tunicę & musculos tegunt, eorumque substantiam continent, & à vicinis partibus separant, & sensum tactus eis praebent. Haec musculi est structura, omnibus, solis & semper conueniens. Est altera musculi definitio ab officio petenda, quam tradit Galenus primo de motu musculorum.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
