# Historia anatomica 175

André Du Laurens, Historia anatomica, SCVLIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/175
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/175

Quae contra huius definitionis veritatem afferri possunt, in controuersiis explicabuntur. CAP. VI. Quot, & quae sint musculorum partes. VSCVLORVM partes ita distinguere placet, vt alię sint similares, ex quibus totum musculi corpus coagmentatur; aliae dissimilares, in quas musculi corpus secundum longitudinem diuiditur. Similares vocatae particulę sunt nerui, fibrae, tendines, caro, vena, arteria. Dissimilares tres statui solent, principium, medium, finis; leu caput, venter, cauda. Ex similaribus miro artificio simul iunctis varieque implicatis organum perficitur motui voluntario destinatum, sed non omnium par est dignitas, nec omnes eodem gradu ad motum edendum concurrunt. Vt ergo in omni perfecto organo, quatuor partium genera obseruare solemus; primum earum est, à quibus primò & per se editur actio, principatum illis tribuit Galenus alterum earum, sine quibus actio non fit; tertium per quas melius editur: po stremum earum quae actionem conseruant: ita in musculo, quatuor hae partium differentiae Anatomico diligenter sunt aduertendae. Caro illa fibrosa, praecipua est musculi pars & propria musculi substantia esse creditur Hippocrati & Galeno: talem enim in reliquo corpore nullam reperies; ea deficiente deficit motus vbi autem villosa haec caro reperitur, ibi & voluntarius motus: haec sola motricis facultatis influxum recipere apta nataque est: hęc sola facilè colligit sese, laxat, remittit partem quam trahit: sic viscerum omnium praecipua pars caro esse dicitur. Nerui qui in musculos variè diuaricantur, partes sunt sine quibus fieri non potest motus. Sunt enim spirituum animalium latores, & missum à cerebro imperium ferunt: illis sectis, obstructis, refrigeratis, inflammatione obsessis, aut alio quouis modo affectis, perit motus. Ligamenta & tendines actionem red dunt perfectiorem: non enim ad motum simpliciter, id est, primò & per se tendo est comparatus, sed secundum quid, ad vehementiores tantùm, validiores & continuos motus perficiendos: propterea infiniti musculi tendine carent. Venae, arteriae, membranae, actionem conseruant; venae enim & arterię fugacem musculorum substantiam resarciunt: propterea multae per carnes sparguntur, quia σύρκες ὀλκοὶ apud Hippocratem attractrices carnes, & sanguinis maior est quàm reliquorum humorum copia, ob maximam musculosi generis molem. Membrana operimenti instar musculum tegit eique sensum tactus largitur. Haec itaque similarium particularum quę musculum efformant natura est. Totum hoc musculi corpus in tres dissimilares partes diuiditur; caput, ventrem, caudam. Caput sę piùs neruosum, rariùs carnosum est; fit enim ex ligamentis quae ab osse oriuntur, sed non omnino insensile est, ob neruorum insertionem, membrana etiam tegitur peculiari. Venter media est musculi pars, tota ferè carnosa, maiorem musculi molem constituens: sic γαστροκνημίαν appellarunt tibiae pulpam, in qua muscuQuae requiruntur ad localem motum voluntarium. Partes musculorum. In omni organo quatuor partium genera obserua tur. Caro praecipua est musculi pars. Neruus pars est, sine quae non. Tendines perectiorem reddunt actionem.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
