# Historia anatomica 177.1-4

André Du Laurens, Historia anatomica, 177.1 to 177.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/177.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/177.1

Et duo per accidens illis contrarij, exten sio scilicet & decidentia. Contractio, extensio & motus tonicus, figuras habent, nunc extremas, nunc medias. Extremae omnes dolorificae sunt: mediae, iucundissimae: extremas, nisi animum intendamus, diu ferre non possumus: medias verò etiam aliud agentes facilè toleramus. Propterea dormientes rarò extremas habent musculorum flexiones & extensiones: sed in alterutrum latus, vt obseruat Hippocrates in prognostico, decumbunt, cruribus, manibus, pedibusque modicè reflexis, quia per somnum animalium actionum robur remittitur, non tollitur omnino. Tonicum etiam ferunt motum dormientes, non contentissimum, vt vigilantes: sed remissiorem, vt in musculis excrementorum vias claudentibus cernere licet, qui proprium munus etiam in profundo satis somno obeunt conico quodam motu. Caeterùm obseruatione dignum est, musculos omnes dum agunt, curuos: dum quiescunt, rectos fieri: quia dum contrahuntur, latiores euadunt & breuiores, dum laxantur, longiores: excipe abdominis musculos & intercostales: laxati enim & remissa contentione curuantur, quod propter inferioris ventris & thoracis laxam cedentemque vacuitatem contingere puto. Differentiae omnes musculorum explicantur. CAP. VIII. VSCVLORVM differentiae, à substantia, quantitate, figura, situ, ortu, insertione, villis, partibus, vsu & actione petendę sunt. Si substantiam spectes: alij sunt carnosi omni ferè ex parte, vt sphincteres & linguae musculi: alij ferè toti neruosi vel membranosi, vt Squi tibiam abducit membranosus dictus, aut fascia lata. Quantitas dimensionum est: dimensio autem triplex statuitur, longitudo: hinc, alij longi, vt rectus abdominis & tibiae abductor, alij breues; latitudo, vnde alij lati, vt obliqui & transuersi abdominis, necnon latissimus brachium deprimens: alij angusti, & altitudo, vnde alij crassi, vt vasti duo: alij tenues. Figurae musculorum sunt multiplices: alij enim murem, alij lacertam, alij raiam piscem referunt. Sunt & trigoni, tetragoni, pentagoni, pyramidales, orbiculares: ad hoc genus referre licet deltoidem musculum, rhomboidem, scalenum, trapezium & similes. A situ elegans colligi potest diuisio: situm spectare licet, & in fibrarum situ, & in differentiis loci: à fibrarum situ, alij sunt recti, alij obliqui, alij transuersi. Obliqui ad obliquos motus conferunt, recti ad exactam flexionem aut extensionem.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
