Latin
178.1 to 178.4
André Du Laurens, Historia anatomica 178.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
cartilaginem, vt laryngis &palpebrarum musculi: alij in membranam, vt qui oculum mouent: alij in cutem, vt labiorum: alij in alia corpora: alij ex pluribus orti partibus, in vnam desinunt partem. Alij ex vnica orti, in plures inseruntur. Villorum contextum si intuearis, omnes ferè musculi vnicum villorum genus obtinuerunt: sunt tamen quibus duo vel tria fibrarum apparent genera, vt pectorali &trapezio, necnon labiorum musculis, vnde varij &diuersi illi motus. Octaua musculorum differentia à variis eorum partibus peti debet: partis autem nomine &musculi praecipuas partes intelligo, &eas quibus insident musculi. Partes musculi tres sunt, caput, venter, tendo. Caput omnibus ferè est vnicum, quibusdam duplex, triplexque, vnde bicipites &tricipites dicti: venter aliis vnicus est, aliis duplex, vt musculo maxillam inferiorem claudenti &ossis hyoidis, qui ob id digastires &digastrici sunt appellati. Tendo aliis latus &membraneus, aliis teres, aliis breuis, aliis longus, aliis perforatus, aliis non, aliis vnicus, aliis multiplex: aliquando cernere liceat plures musculos in vnum tendinem desinere, vt in tibia ex gemellis &soleo vnica fit chorda. A partibus verò quibus insident, haec nomina sortiuntur, musculi, crotaphitae seu temporales, rachitae, seu spinati, &iliaci. Postrema musculorum differentia, &omnium, meo iudicio, maximè necessaria, ab vsu &actione petenda est. Actio musculorum est motio voluntaria. Itaque pro actionum varietate, variae etiam erunt musculorum differentiae: quas ego ad tres praecipuas refero. Prima haec esto. Musculi vel sunt congeneres vel contrarij: congeneres eos appello, qui in vnum idemque opus conspirant, vt flexores ambo, extensores ambo, eorum alter dextram, alter sinistram sedem occupare solet. Contrarios siue antagonistas voco, qui contrarias &sibi inuicem succedentes actiones edunt. Musculo enim propè omni, alter actionis contrarię author est attributus, vt flexori, tensor: leuatori, depressor: adductori, abductor: excipe sphincteres vesicae &ani, necnon cremasteres. Congeneres illi magnitudine, numero &robore ferè semper sunt pares: antagonistae verò non semper numero, magnitudine &robore sunt pares: sed pro partis mouendae pondere aut actionis vehementia multum variant. Sic caput flectentes duo tantum sunt, extendentes duodecim, maxillam claudentes multi sunt, aperientes duo tantùm: concidunt enim grauia facillimè suo pondere. De congeneribus edictum hoc protulit Galenus.