# Historia anatomica 179-2

André Du Laurens, Historia anatomica, CAPVT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/179-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/179-2

gwagnoscunt. Sunt qui ex vnico plures faciunt, & illi musculorum numerum augent: sunt qui ex pluribus vnicum constituunt. Nos musculorum omnium syluam & confusionem hoc capitulo in breuem summam contrahemus. Singulis autem ferè omnibus propria imposuit nomina Syluius, ab actione, vsu, figura & rei cuiusdam externę similitudine petita, quae quia rem clariùs exprimere videntur, & memoriam mirum in modum iuuant, in historia nostra retinere placuit. Sunt ergo in vniuersum musculi quadringenti & quinque. Frontis primùm duo sunt: palpebrarum sex, tres vtrinque: aperiunt enim eas duo, claudunt quatuor. Oculum mira volubilitate versant duodecim musculi, sex in quolibet oculo, attollens, de primens, adducens, abducens, & circumagentes duo. Auriculam mouent sex, tres dextram, totidem sinistram. Nares dilatant duo: occludunt totidem. Labiorum nouem sunt, quatuor mouent sursum, totidem deorsum; est & buccinator. Maxillae inferioris decem sunt, eam sursum, deorsum, antrorsum, retrorsum & in latus vtrumque mouentes. Hyoides suspendunt & stabiliunt octo musculi. Linguam anguillae in modum mouent, sursum, deorsum, antrorsum, retrorsum & ad latera, decem. Faucium octo sunt, quatuor vtrinque deglutitioni seruientes. Laryngem dilatant, constringunt, aperiunt, claudunt quatuordecim, quatuor communes & decem proprij. Capitis quatuordecim sunt, sex magni & octo parui. Ceruicem flectunt quatuor, extendunt totidem. Scapularum motus omnes perficiunt, octo peculiares musculi, quatuor in qualibet; trapesius, leuator proprius, serratus minor & rhomboides. Brachium vtrumque octo musculorum ope mouetur: quorum haec sunt nomina; deltoides, supra-spinatus, latissimus, rotundus maior, pectoralis, infra spinatus, rotundus minor & subscapularis. Cubiti vtriusque duo sunt flexores: biceps & brachięus: duo extensores, longus & breuis. Radij vtriusque duo sunt pronatores, rotundus & quadratus: duo supinatores. Carpum flectunt duo, extendunt totidem. Digitos manus, si pollicem excipias, flectunt tres: palmaris, sublimis & profundus: extendunt quatuor, adducunt quatuor, vermiculares dicti: abducunt interossei sex: pollicis nouem sunt musculi, flexor vnicus: extensores duo: adducentes tres: abducentes totidem. Est & peculiaris in minimo digito musculus, eum ab aliis abducens, vt sint in qualibet manu viginti septem. Respiratorij musculi sunt in vniuersum sexaginta quinque: ex quibus triginta duo distendunt, & totidem contrahunt: his additur diaphragma. Intercartilagineos illos vndecim internos & externos non agnoscimus. Abdominis decem sunt: obliqui quatuor: recti duo, transuersi duo & parui duo. Dorsum mouent decem musculi, quinque vtraque parte. Ani musculi quatuor sunt, sphincteres duo, & leuatores totidem. Vesicę vnicus est sphincter. Testium duo sunt musculi, cremasteres dicti seu suspensorij. Penis quatuor. Femur vtrumque flectunt duo, psoas & iliacus: extendunt tres natium authores. Adducunt intrò tres: abducunt sex, obturatores duo & quadrigemini. Crurum ergo musculi sunt viginti & octo. Tibiam flectunt quatuor, postici dicti: extendunt totidem, rectus, vasti duo, & crureus. Adducunt duo, longus & popliteus: abducunt vnicus membranosus dictus, vt sint tibiarum viginti duo. Pedem totum, id est tarsum, flectunt duo, tibieus, anticus & peroneus: extendunt quatuor, Zij Digiterum 21. Auerrois opiIιάν. Medicorum opinia deorgarn u. s. Conciliantur dlissent tentes loci. Varia organa Auerroes contra Galenum, musculum non cise ornanim ritatus. Ratio primi. Se citis a

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
