Latin
180.5 to 180.7
André Du Laurens, Historia anatomica 180.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Brachium sponte nostra in orbem mouetur; at nulli sunt circulares in brachio musculi. Flectitur &curuatur tota dorsi ac lumborum spina voluntario motu: at flectentes spinam nulli sunt musculi: sed &voluntariè moueri &musculos habere, non reciprocari haec docent. Quod Hyoides os, octo musculos habeat, qui tamen motum nullum pręstant. Quadrupedum oculi septimum habent musculum, neruum opticum ambientem, qui planè est immobilis, sex enim tantùm sunt oculorum motus, recti quatuor, duo obliqui, septimus ergo non mouet, sed firmat, estque non motui, sed quieti potius destinatus. In aurium ductu &ossiculis tribus, musculi apparent perexigui, veteribus incogniti: at inuiti audimus. Accedit quod respiratio musculorum perficitur opera: at dormientes respiramus, dormientium autem nulla est voluntas, electio nulla: sed &mouentur dormientes quamplurimi: nam Galenus se integrum stadium confecisse scribit, nec à somno priusquam in lapidem impegisset excitatum: at per somnum animales &voluntariae omnes actiones feriantur ac cessant: adde quòd voluntas omnis à cognitione est: voluntarius ergo motus cum cognitione finis coniunctus esse debet: at musculorum motus saepe est sine vlla cognitione Pueruli enim &bruta motus edunt sine cognitione. Postremo, cor musculum Duodecima.