Latin
181.5 to 181.7
André Du Laurens, Historia anatomica 181.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
firmat, mouet motu tonico: intenduntur enim illius fibrae, &in quiete etiam (inquit Galenus primo de motu musculorum) mouentur partes, vt in tetano &auibus volantibus. Si haec non arrideant, dic musculum opticum ambientem non propriè musculum esse, sed carnem tantùm simplicem, fulciendo &stabiliendo optico appositam, qualis est gingiuarum caro. Musculorum, qui in aurium ossiculis adsunt, vsum non alium agnoscunt Anatomici, Octauae. quàm vt malleoli capitulum ab incudis contactu &articulatione separet. De respirationis naNonae. tura suo loco disputabitur: sufficiat hîc annotare, voluntatem duplicem esse: alteram κατὰ προαὐρεσιν, id est, ab electione, alteram καθʼ ὀρμὴν, id est, ab instinctu: prior vigilantium est: posterior dormientium. De motu dormientium, respondet Galenus primo de musculoDecimae. rum motu, non otiari omnino per somnum animam, sed contentionis remissionem potius quandam esse, qua animalium functionum robur remittitur, non tollitur omnino, aut cessat. Vndecimae. Quae de motibus puerulorum &brutorum obiiciuntur, ita soluuntur à doctissimo Scalige ro, voluntatem infantium &brutorum ab instinctu esse: eadem enim est vis quae seruit animae ad corporis commoda, &quae connatam habet speciem suae conseruationis. Dum cor Duodecimae. musculum vocat Hippocrates, abusiuè loquitur: non enim musculum esse vult neruo &fibris nerusis, sed carne tantum, id est carnis substantia &colore. Maneat igitur inuicta &stabilis Galeni opinio: motum omnem voluntarium à musculo perfici tanquam immediato organo. Musculi partes, queat exis ande est orCarmisti. Tendo primum οτὴν οτραιν Galεπυ. Neruus princeps musculi par. uthoritaΓε. ψατίν. Nus carnem fibrosam principem musculi VITICI TRIOscimus. Tendo non ad moris simpliciter est comparis. Neratus inimectae, nun tivit.