# Historia anatomica 182.1-3

André Du Laurens, Historia anatomica, 182.1 to 182.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/182.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/182.1

QVAESTIO II. tendo an neruus. AVSCVLVS quatenus animale est organum, tres habet motui inseruientes similares particulas, neruum, tendinem, carnem: totidemque dissimilares, caput, ventrem, caudam. Quoniam verò, vt iam demonstratum est, in omni organo, similaris quaedam statuenda est pars, quae Eactionis causa sit princeps: cui harum trium principatus sit deferendus, breuiter inquirendum. Galenus hac in re non satis sibi constare videtur: capite tertio libri duodecimi de vsu partium, tendinem primum statuit motus organum: musculum verò illius gratia constructum esse. ὁ μὲν γὰρ τένωνται τὸ πρῶτόν ἐστιν αὐτὸ τῆς κινήσεως ὅργανον. Quam sententiam sequutus est doctissimus Veiga, commentariis in artem paruam: quo locotendinem, ligamentum appellat durum: vipote ex osse ortum: rotundum, gracile, robustissimum & maximè procliue, vt sua sponte contrahatur: licet duo haec maximè distinguantur: est enim ligamentum insensile, tendo exquisitissimi sensus. Interdum principem musculi partem neruum agnoscit Galenus, cap. quinio libri de plenitudine. Neruorum (inquit) fibrae per musculum dispersae, primę sunt quae mouent. & duodecimo de vsu partium, musculus partim naturale est organum, partim animale: naturale, quatenus vena & arteria constat; animale, quatenus neruo participat, à quo hoc habet, vt motus voluntarij instrumentum sit. Octauo de Anatomicis administrationibus, commune esse vult omnibus musculis, vt si nerui laedantur, totus musculus statim motu priuetur. Duodecimo de vsu partium, scribit nerui vsum esse, vt missum à ratione imperium deferat, motusque principium praebeat. Ego, nec tendinem, nec neruum principem musculi partem esse puto, sed carnem fibrosam: tendo enim non ad motum simpliciter est comparatus, sed secundum quid, id est, ad validiores motus & crauiores artus agitandos: propterea non omnes musculi tendines habent, vt docet Galenus capite tertio libri primi de motu musculorum: nam ferè omnes laryngis & linguae musculi, sine tendine mouent, vt ani ac vesicae sphincteres: sed hi dumtaxat, qui aut validum & vehementem, aut continuum edunt motum: sed neque neruus princeps motus organum statui debet, quia moueret vbique: at in ventriculo, intestinis & visceribus non mouet: deinde exilior est neruus, quàm vt contractione sua partem mouere possit. Quod si obiicias in conuulsione contrahi musculos, exhaustis, aut nimium oppletis neruis.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
