Latin
QVAESTIO II
André Du Laurens, Historia anatomica 185
Unproofread scanNot analysed yet
IBROS de musculorum motu edidit diuinus Galenus, in quibus mira illius sese extulit eruditio. Hunc tamen nescio quo studio contradicendi, magnus ille Vesalius vbique carpit, imò discerpit. Arguit in primis Galenum, quòd dixerit libro primo de musculorum motu, mixtam esse naturam musculorum, mediamque inter ligamentum &neruum. Ita enim scribit Galenus. Eadem tendonibus quę musculis contingunt passiones; mixta autem quaedam ipsorum natura est &media inter ligamentum &neruum. Sed mentem Galeni non est assequutus; postremum enim hoc ad tendines non musculos referri debet. Aperit suam nobis Siάνοιαν paulo infra his verbis. Quod quasi mixta quaedam natura tendinum sit ex ligamentis &neruis dictum est à nobis. Accusat secundò Galenum, quod dixerit vndecimo de vsu partium, musculos omnes in tendines desinere. Sed non videt Galenum de illis tantum loquutum, qui mouent ossa; nam primo de motu musculorum multos enarrat qui tendine carent. Musculi (ait) alij seipsos mouent, alij alia corpora. Qui seipsos mouent, sunt ani &vesicae sphincteres, à quibus nullus nascitur tendo; qui aliud à seipsis mouent, aut os mouent, aut aliud quidpiam ab osse; qui os mouent, in tendines omnino, vel maiores, vel minores terminantur. Qui aliud ab osse mouent, ita se habent, vt aliqui habeant tendines, aliqui non. Tertiò Galenum arguit, quod tendinem primum esse organum motus voluerit, cum tamen caro fibrosa praecipua sit musculi pars. Respondeo, in his musculis qui tendinem habent, tendinem primo mouere, non tamen esse motorem primum; tendo enim cùm sit finis musculi, prius partem mouere creditur, quàm aut venter, aut caput. Postremo in particulari musculorum historia multa à Galeno inconsideratè scripta exclamat Vesalius, vt brutorum potiùs, quam hominis musculos descripsisse videatur. Ego sanè multa à Galeno praetermissa, aut non ita accuratè expressa non inficior, homo enim fuit; humanum autem est errare, ignorare, labi: sed eadem in Vesalium iacula liceat retorquere. Dum enim laryngis, epiglottidis &oculorum musculos enarrat, non humanos, sed bouinos describit, vt obseruat acutissimus Fallopius: nam nec septimus ille musculus opticum ambiens, in humano oculo apparet, nec musculi illi epiglottida aperientes aliique quamplures laryngis proprij, reperiuntur. Sed &in particulari musculorum historia, multa ab eo sunt omissa, multa etiam non ita accuratè expressa, quae aperuit Fallopius.