Latin
HISTORIA
André Du Laurens, Historia anatomica 186
Unproofread scanNot analysed yet
Errant ergo, qui musculos oculi ab interiore membrana, eaque Error quarumcrassa opticum ambiente, enasci putant. Hoc enim sensui omnino aduersatur. dam de ortu norum musNeque verò à membrana debuerunt, aut potuerunt enasci; non debuerunt, quia cularium. membrana exquisitissimi sensus neruum circumdat; itaque musculi in motibus suis neruum comprimerent &visioni obessent: non potuerunt, quia firmae non adhęrerent basi. Quatuor hi si omnes simul agant intrò oculum trahunt sistuntque. Obliqui duo, versant &circumferunt oculum obliquè; alter superius, alter Goliqui dumuscuis. inferius. Prior ab interiore orbita ortus, vt superiores quatuor, ad angulum maiorem fertur, ibique in chordam gracilem veteribus incognitam, à primo FalloTrochlea Falpio eleganter descriptam desinens, eam trochleae obuoluit, tandemque in latus lapij. coniunctiuae obliquè inseritur. Trochleam voco cartilaginem, quae canalem habet per quem currit dicta chorda, &ligamento membraneo ita ab angulo pendet, vt trochleae speciem omnino referat. Musculus hic dum intrò ad principium trahitur, chorda sua, circulari quodam motu oculum ad maiorem angulum obuoluit. Posterior ab interiore angulo &ea rima quę duo maxillae ossa iungit ortus, ad exteriorem angulum oculum transuersim amplexatus, inseritur; hunc ab oculo oriri &in oculum inseri existimauit Columbus, sed decepit eum fortasse musculi huius obliquus &ferè latens inter alios situs. Septimus, quem describunt Septimus mit cino in froferè omnes Anatomici, &Vesalius etiam, neruum opticum ambiens oculumque mine non infirmans ne exorbitet, in quadrupedibus tantùm, quae prona terram spectant, reuenitur, sed peritur; in homine nunquam. Sunt ergo sex tantum oculorum musculi, quibus i quadrupediuno latum. singulis artificum filij nomina indidere. Primus attollens &superbus dicitur; seNomina niuscundus deprimens &humilis; tertius adducens &bibitorius; quartus abducens culorum sex. &indignatorius; duo obliqui circumagentes, circulares, amatorij, quòd sint velut in amore duces. CAP. XIII. De musculis aurium. VRES vni homini ferè semper immobiles sunt; si quando taMusculi aumen eas moueri contingat, vt in quibusdam obseruaui, exiguorium tres. rum musculorum opera id fieri existimandum. Primus anterioPrimus. re parte situs, à fine extremo &superiore musculi frontis ortus in eam auriculae partem desinit, quę ἀντιλόβιον dicitur; trahit auriculam ad superiora &anteriora. Alter ab occipitio oritur, anSecundus. &latior euadens, posteriori auriculę inseritur, eamque ad pogusto principio steriora trahit. Tertius portiuncula est latissimi &cutanei illius musculi qui ad auTertius. res vsque excurrit.