# Historia anatomica 187

André Du Laurens, Historia anatomica, CAP. XIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/187
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/187

Constringunt occluduntque nares duo, labiorum musculis continui; vnde sit, vt quoties per nares aliquid trahimus, superius labium constringere cogamur. Quem porrò in narium parte interna describit Vesalius constrictioni dicatum, nobis adhuc videre non licuit, vt neque Columbo ac Fallopio; merum ergo figmentum est. CAP. XV. De musculis labiorum. AVIA vtrumque labium, constringi, laxari, contrahi, distendi, deflecti, ac tandem eò conuerti oportuerat quocumque vel edentium, vel bibentium, vel loquentium, vel aliud agentium vsus postulabat; sagax & prouidens Natura, labiorum substantiam ex cute & musculis miro artificio confusis permixtisque composuit, vt musculosa ea cutis, vel musculus cutaneus appellari possit. Fuerunt veterum & iuniorum quanplurimi, qui solius musculi lati opera moueri vtrumque labium voluerunt, cuius fibrę quia variè sunt implicatae, varios etiam & contrarios edunt motus. Sed obser uati sunt ab artificibus, peculiares labium vtrumque mouentes musculi, quorum numerus apud eosdem incertus est. Ego vtrumque labium & sursum, & deorsum moueri obseruo; ac labium quidem superius mouent sursum, duo musculi, qui à ma lo orti carneo principio, obliquè descendunt, & in labij superioris latera inseruntur; deorsum mouent totidem, à mento in idem labium delati. Inferius labium sursum mouetur, duorum musculorum opera; qui ab osseo ambitu oculi & malo orti, in labium inferius obliquè inseruntur. Deorsum mouent totidem, à mente in idem labium inserti. In his octo musculis duo fibrarum genera obseruare licet, externas scilicet, & internas. Internae labia intrò contrahunt, externae retrahunt. Adest postremò musculus quidam sphincteris modo buccas circundans, buccinatorem dicunt; quem plerique maxillae inferioris musculum esse putant, sed malè Oritur à summis gingiuis & in gingiuas summas terminatur, circuli instar variis fibris intertextus, totam quam inflamus buccarum regionem complectitur. Hunc musculum leuiter attingit, quę oris amplitudinem inuestit, tunica, tam validè illis partibus connexa, vt numquam illacera auelli possit. Huius officium est, cibum nunc huc, nunc illuc propellere, vt à dentibus atteratur, dein ad tubarum modulationem eas partes inflare. CAP. XVI. De musculis maxillae inferioris. XDVABVS maxillis, superiorem, in homine & cęteris animalibus immobilem esse, exceptis psitaco ac crocodilo, iam demon stratum est, fuisset enim illius motus, & naribus odores excipientibus aëremque inspirantibus, & oculis maiore circulo inspecturis, impedimento: inferior ergo, ad secandos, frangendos, minuendosque cibos, & ad vocis articulationem necessariò mo ueri debuit. Sunt autem maxillę inferioris simplices motus omninò sex, sursum, deorsum, dextrorsum, sinistrorsum, antrorsum, retrorsum, qui omnes musculorum opera perficiuntur. Maxillam mouent sursum, id est, eam claudunt, quatuor musculiiduo vtrinque, temporalis scilicet, & in ore latitans. Temporalis aut crotaphita, Occludunt ἀαυ. Vesalij internus musculus non reperitur. Cur labia moueri debuerunt. Labiorum cutis musculosa esi Labium supeius mouent sursum duo nusculi. Deorsum totidem. Inferius labium arsum mouent duoJeorsum totidem. In musculis labiorum dilo fibrarum genera. Musculus buccinator. Superior macilla cur immobilis. Maxilla inferior cur debuit moueri. Maxillae motus sex. Claudentes maxillam duo musculi. Temporalis ανειεινυιεν. Dignitas illius musculi. Obseruatio gulcherrima. Musculorum temporalium affectus periνιοι.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
