# Historia anatomica 188.6

André Du Laurens, Historia anatomica, CAP. XIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/188.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/188.6

Mouent maxillam ad latera, in dextrum scilicet & laeuum, duo musculi, vnus vtrinque, Graecis μασσητῆρες μῦες dicuntur, id est, mansorij & molitores, ab officio. Propria enim eorum actio est μάσσηοις, id est, manducatio. Horum duo videntur esse capita; alterum à malo in extremum maxillae angulum fertur; alterum à zygomate versus mentum fertur: intersecant sese horum capitum fibrae in modum X. ideoque credibile est, musculos hos & in latera, & antrorsum retrorsumque maxillam mouere, quia multiplex variusque in mandendo requiritur motus. Addit Fallopius, musculum à supremis pterygoidis processus partibus ortum, & in posticam maxillae partem insertum, qui eam antrorsum mouet, vt delitescens ille retrorsum.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
