# Historia anatomica 190.1-4

André Du Laurens, Historia anatomica, 190.1 to 190.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/190.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/190.1

Quartus addi potest. Larynx cur muneri debitur. Quatuordecim tantùm laryngis musσενίι. Quid appellerrino communes intusculos, qud proprios. Communes musculi quatuor sunt. Dio bronchij. Duo alij. Duo alij communes ab omnibus descripti, non sunt laryngis musculi. Proprij laryngis muscula decem. Epiglottidis musculi in honusve non reperiuntur. inseritur, totamque ferè lateralem faucium partem amplectitur; dilatationi seruit. Postremus ab ea parte ortus, qua caput ceruici iungitur, tenue admodùm, totam faucium posteriorem cauitatem ambit, & descendens fertur in latera hyoldis; fauces constringit & deglutitioni seruit. Adderem ego musculum, quem ferè omnes laryngis esse putant, & communem vocant: oritur à lateribus cartilaginis quę scutum refert, & oesophagum omni ex parte circularibus & transuersis fibris amplexatur atque ita deglutitioni seruit. CAP. XX. De musculis laryngis. ARYNX arteriae asperae operculum, ad vocis modulationem dilatari, constringi, aperiri & claudi debuit. Motus hi quia animae sunt non naturae, id est, animalis facultatis non naturalis, musculorum opera eguerunt. Sunt itaque laryngis musculi quamplures; quorum apud peritiores Anatomicos numerus valde est controuersus. Nos missis lubricarum opinionum fluctibus, quatuordecim tantùm statuimus. Eorum alij sunt communes, alij proprij. Communes appello, qui ab aliis partibus quàm à larynge oriuntur; proprios, qui à larynge orti, in eandem inseruntur. Laryngis autem nomine corpus illud intelligo, quod tribus constat cartilaginibus, tyroide, annulari, & arytenoide: ex quibus duae tantùm mouentur, sola annularis seu innominata manet immobilis. Tyroides, quae scuti formam refert, & dilatatur, & constringitur; arytenoides verò, quę parte superna fistulae linguam efformat, & clauditur, & aperitur. Horum porro motuum ratio sic se habet. Communes musculi quatuor tantùm sunt. Priores duo bronchij dicuntur, quia per latera arteriae aspere feruntur. Oriuntur à superiore & interiore sterni parte, & per arteriae bronchia ascendentes, in partem inferiorem eius cartilaginis, quę scutum refert, inseruntur: hi laryngem deorsum trahunt, & dum infernas tyroidis partes constringunt, supernas dilatant. Duo alij superioribus oppositi, à lateribus ossis hyoidis enati, fibris rectis in infernam tyroides partem inseruntur, eam sursum trahunt, & dum supernas laryngis partes constringunt, infernas amplificant. Addunt ferè omnes, qui de re Anatomica scripserunt, communes alios duos, quos ab oesophago nasci putant, & in latera tyroides inseri; sed ego oesophagi potius quam laryngis musculos esse credo, eosque deglutitioni inseruire, quia oesophagum omni ex parte cingunt & amplexantur. Proprij larynris musculi decem sunt, exigui admodùm omnes, quinque vtraque parte.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
