Latin
190.5 to 190.6
André Du Laurens, Historia anatomica 190.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Primus ab anteriore cartilaginis innominatae parte ortus, obliquè &fibris obliquis ad anticam &infernam tyroidem fertur; quam dum constringit, superiorem laryngis partem dilatat. Alter latior &longior, à posteriore cartilaginis annularis parte ortus, rectà ascendens, in arytenoidem desinit, &glottida aperire creditur. Tertius ab antica &interna innominata obliquè in arytenoidem fertur, posticas glottidis partes dilatat, &anticas constringit. Quartus ab interiore tyroide obliquè in arytenoidem inseritur, contrariam tertiò actionem edens. Postremus omnium minimus, à media arytenoide in latera arytenoides inseritur &aperit fistulam. In hos musculos recurrentis nerui ramuli quamplures disseminantur. Quae porrò hîc controuersa occurrunt, &quomodo in horum musculorum descriptione magnus Vesalius deceptus fuerit, infrà videbis. Fistulam operit epiglotris, quam &attolli &deprimi existimarunt ferè omnes, musculorum opera, sed nulli in homine reperiuntur; hiat enim semper larynx, neque vnquam deprimitur epiglottis, nisi pondere alimenti; attollitur ergo per se cartilagineum corpus, quia vi deprimitur. CAP. XXI. De musculis caput mouentibus. BOVERI in omnem partem decuit caput, ad rei noxię fugam, &vtilis prosequutionem. Ad varios autem &multiplices hos motus vnica articulatio eamque laxa sufficeret quidem; sed tam nobile membrum vnico &simplici articulo committere non erat tuStum.