Latin
CAP. XXIIII
André Du Laurens, Historia anatomica 194-2
Unproofread scanNot analysed yet
ctat: tor miticuis ferè sit futiles. extensione habet quid peculiare; illorum quatuor musculi, nihil ferè habent dissimile; pollex verò peculiaribus eget musculis. Digitos ergo quatuor flectunt tres musculi, palmaris, sublimis, &profundus. Palmaris ab interna brachij apophysi acuto nerueoque principio ortus, statim carnosus, rotundus &paruus euadens, in angustum primum &longum tendinem protenditur, qui omnibus ferè manus internis musculis subiectus, &ligamentum carpi internum supergressus, tendonem tenuem latumque sub omnem cutem interiorem manus ad primum vsque articulum diffundit, &per volam ferè totam expanditur, non flexionis solius gratia, sed ad firmiorem apprehensionem, &vt sensu acriore polleat manus. Suplimis ab interna brachij apophysi enatus, priusquam ad carpum perueniat, quatuor tendines tanquam habenas emittit.