# Historia anatomica 194-2

André Du Laurens, Historia anatomica, CAP. XXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/194-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/194-2

ctat: tor miticuis ferè sit futiles. extensione habet quid peculiare; illorum quatuor musculi, nihil ferè habent dissimile; pollex verò peculiaribus eget musculis. Digitos ergo quatuor flectunt tres musculi, palmaris, sublimis, & profundus. Palmaris ab interna brachij apophysi acuto nerueoque principio ortus, statim carnosus, rotundus & paruus euadens, in angustum primum & longum tendinem protenditur, qui omnibus ferè manus internis musculis subiectus, & ligamentum carpi internum supergressus, tendonem tenuem latumque sub omnem cutem interiorem manus ad primum vsque articulum diffundit, & per volam ferè totam expanditur, non flexionis solius gratia, sed ad firmiorem apprehensionem, & vt sensu acriore polleat manus. Suplimis ab interna brachij apophysi enatus, priusquam ad carpum perueniat, quatuor tendines tanquam habenas emittit.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
