Latin
196.5 to 196.6
André Du Laurens, Historia anatomica 196.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Distendentium primus subclauius dictus, ab interiore iugulo exortus, obliquè antrorsum in primam costam inseritur: altera forma, serratus maior appellatus, ex interiore scapularum basi enatus, in sex aut septem superiores costas serratim inseritur, vbi cum obliquo epigastrij exteriore, pectinatim digitatimque committitur. Hunc scapulam mouere existimarunt quidam, sed falso. Tertius huic contiguus, thoracem amplificans, obliquus est epigastrij superior, cuius in valida inspiratione maximam vim agnoscimus; singulis enim superioribus costis firmiter alligatur. Quartus &quintus serrati sunt postici: ille superior; hic inferior. Ille sub rhomboide situs, à spinis tribus inferioribus ceruicis, &prima thoracis exortus, obliquè in tres costas superiores tripartitus inseritur. Hic eandem parilemque figuram obtinens, ex inferioribus dorsi &superioribus lumborum spinis pronatus, in tres quatuorve inferiores costas digitatim inseritur. Adsunt praeterea intercostales externi vndecim, Graecis μεσόπλευροι; quòd media inter costas spatia occupent. Hi ex superiore costae parte orti, obliquè in inferiorem partem feruntur, &ad sterni cartilagines desinunt: neque vt interni spatia opplent intercartilaginea. Sunt itaque sexdecim in vtraque thoracis parte musculi, costas diducentes, inspirando aëri dicati. Totidem sunt exspirationi inseruientes: vnde Contrahentes thoracem 32.