# Historia anatomica 20.1-4

André Du Laurens, Historia anatomica, 20.1 to 20.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/20.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/20.1

Cum autem Physices duae sint partes; prior, quae de vniuersali est natura; posterior, quae peculiarem animalium & hominis naturam inuestigat; in illa describenda omnibus excelluisse tam est notum, quam quod maximè; in hac autem ignorasse non pauca, & absurda etiam nonnulla scripsisse, Galenus medicique omnes, multis demonstrationibus, sed praesertim αὐτοψία, quae omnium est certissima, conuincunt. Scripsit Aristoteles libros de generatione, de partibus, & de historia animalium; sed multa ex aliorum potius quàm ex propria sententia enuntiauit, neque eum hominum corpora secuisse verisimile est: non enim in his, quae sensilia sunt, ita errasset. Nam & in similarium partium historia, & in dissimilarium descriptione, absurda multa protulit: vt dum venas omnes à corde ortum ducere scribit, dum neruorum scaturiginem in corde statuit, dum tres in corde sinus agnoscit, dum cerebrum solius refrigerationis gratia constructum putat, & similia, quę nos in particulari ossium, venarum, arteriarum, neruorum, cordis, cerebri, & singularum partium historia annotabimus; ea igitur inde repetat studiosus lector. Quid reliqui authores Graeci de Anatome scriptis mandarint. CAP. XIII. VERVNT post Hippocratis tempora insignes quidam viri, qui Anatomicam artem diligenter excoluerunt, & multa publicis consignarunt monumentis, quae nescio quo fato periêre. Alcmaeus Crotoniata, vt est apud Calchidium, humani corporis anatomen exercuit. Diocles Carystius, Epistola ad Antigonum regem, humanum corpus dirimit in caput, thoracem, ventrem & vesicam. Lycus Macedo in musculorum dissectione existimabatur peritus, eiusque libri, vt scribit Galenus, quarto de Anatomicis administrationibus, magno studio circumferebantur. Quintus Lyci praeceptor, de Anatome quaedam scripserat: Marinus libros viginti ediderat, de ignoratis in Anatome à Lyco. Erasistratus multa de Anatome prodidit. Herophilus (vt ait Tertullianus) plus quam septuaginta cadauera secuit, & sępe viua hominum corpora. De eo autem ita scripsit Galenus. Herophilus cum in aliis omnibus, quae ad artem spectant, tum vero ad exquisitissimam anatomes cognitionem peruenit, ac maiori ex parte, non in brutis, vt plerique solent, sed in hominibus ipsis periculum fecit. Docuit publicè Anatomen Pelops, & Galeni fuit praeceptor: is vasa omnia à cerebro ortum ducere affirmabat. Scripsit libellum de venis Diogenes Apolloniata. Asclepiades, Eudemus, Praxagoras, Philotimus, Aelianus, Polybius, Calistus, in ea arte suis temporibus excelluerunt. Horum omnium nulla extant apud nos scripta; si tamen Aristoteli & Galeno fides est adhibenda, multa absurda & γελαστα, eos protulisse credendum.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
