# Historia anatomica 203-2

André Du Laurens, Historia anatomica, LORVM HISTORIA OCCVRRVNT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/203-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/203-2

LORVM HISTORIA OCCVRRVNT, controuersa explicatio. CONTROVERSIAE ANATOMICAE. An hyoides os voluntariè moueatur, & eius musculi motus gratia QVAESTIO IIII. sint comparati. DVLTA in particulari musculorum historia obseruantur, de quibus Vinter Anatomes scriptores non satis conuenit. Ego praecipua tantùm Docapita persequar. Os hyoides variis constare musculis docet αὐτοψία. Sed quis horum musculorum sit vsus, quae actio, non ita omnibus exVploratum habetur. Sunt qui os ὑψιλοειδὲς, voluntario motu, sursum, deorsum & ad latera musculorum ministerio moueri putent; quia musculus voluntarij motus organum est; vt mutuò haec reciprocent, musculos habere & voluntariè moueri. Alij musculos in os hyoides inseri quidem volunt: sed quia lingua huic ossi tanquam basi innititur, ad linguae potius, quam ad ossis varios ac diuersos motus destinatos esse sibi persuadent. Ego, os hyoides proprio motu & voluntariè non moueri existimo, quia nisi deglutiendi adsit voluntas, & nisi moueatur lingua, nunquam è sua sede mouebitur. Mouetur ergo non proprio, sed alieno motu. Sed cur musculos habuit voluntarij motus organa? Natura enim nihil temere molitur. Volumus ad symphysin hos musculos constructos fuisse, vt scilicet vndique suspensum & alligatum teneretur hoc os. Quia namque linguae substernitur pro fundamento, decuit per vincula quaedam vicinis partibus connecti & alligari; tensioni itaque non motioni dicati sunt hi musculi; tendi autem debuit idem os, quia nulla eius cum vicinis ossibus erat articulatio, nullusque extremorum contactus. Hanc meam opinionem confirmat musculorum hyoidis situs: alij enim à coracoide processu, alij à styloide, alij à summo sterno, alij ab interno mento ortum ducunt; at os ypsiloides ad styloidem & coracoidem processus moueri qui obseruarit, adhuc inuentus est nemo. Ridebit hoc nostrum inuentum fortasse quispiam, quia firmius neruis aut ligamentis durioribus validioribusque tenderetur os ypsiloides. Sed miretur quisquis ille sit, singularem in opere hoc Naturae prouidentiam. Vincula namque ossis huius, oportuit esse carnea molliaque, ne oesophagum, asperam arteriam, iugulares venas, arterias carotides, neruum sextae coniugationis, musculos denique laryngis & linguae duritie sua premerent colliderentque: tum vt linguae motibus promptius obsequerentur, nec deglutitioni essent impedimento; caro enim facilius colligit sese, laxat & remittit partem quam trahit. De hyvidis musculis, opitiones variae. Opinio nostra, os hyoides non moueri per se. Hyoides musculi cur facti sint. Tensioni seruiunt potius quam motioni. Cur hyoidis ßis vincula deouit esse carnea. Varia opinione, ac numero musculorum laryngit. Duo illi communes oesopha gei dicti, non sunt laryngis musculi, sed deglutitioni scrutant. Error Columbi. Cur in angina laryngis rubent sternum & ceruix. Rubor in angina duobus sit modis. Conciliatio locorum Hippocratis. De numero musculorum laryngis, & cur in angina laryngis rubet aliquando

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
