Latin
204.1 to 204.4
André Du Laurens, Historia anatomica 204.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
QVAEST. V. ceruix &sternum, demonstratio Anatomica. Enumero musculorum laryngis, non conuenit inter Anatomicos. Alij enim viginti, alij decem &octo; alij sexdecim numerant. Nos quatuordecim tantum statuimus. Qui viginti numerant, octo communes &duodecim proprios agnoscunt. Decepit eos, opinor, par vnum musculorum hyoidis, quod bronchiis contiguum est, &per latera asperae arteriae ascendit. Quinetiam dum proprios describunt, duos à tyroide in annularem ferri putant, cum nulli sint omnino, quia cartilago haec immobilis est, nec in eam inseruntur musculi. Fuerunt in hac opinione Galenus, Vesalius &Syluius. Si itaque duo haec musculorum paria demas, supererunt sexdecim, quem numerum Anatomici ferè omnes approbarunt. Ego tamen communes illos duos, quos oesophageos vocant, laryngis musculos esse non puto, sed oesophagi, his ductus rationibus. Non possunt ab oesophago musculi hi enasci, vt sentit vulgus, &in latera tyroidis inseri, quia mouens validius esse debet re mobili, &musculus omnis basi firmae inniti debet; at oesophagus mollis est, cartilago autem dura; quomodo igitur trahet ad se laryngem oesophagus? Praeterea certissimum est, deglutitionem opus esse ex animali &naturali mixtum, vi docet multis in locis Galenus; nam &deuoramus cum volumus, nec decuit primum cibi ingressum &postremum excrementi exitum esse perpetuum, vt in plantis, sed ex animalis arbitrio pendentem, ne homo animal esset ἄμουσον καὶ ἀφιλόσοφον. Si itaque deglutitio opus est animale, musculorum quorundam opera perficiatur necesse est. At nullioesophagum cingunt &arctant musculi, si hos demas. Verisimilius est ergo, hos musculos a lateribus tyroidis ortum ducere, &oesophagum omnino amplecti, ac in mediam illius partem linea alba discretam, inseri. Columbus vnicum vult esse hunc musculum, non duos, qui sphincteris vicem gerat, &ab altero tyroidis latere ortum in alterum inseratur. Vnicus sanè primo occursu apparet, sed paulo oculatius inspectantibus, mediana quadam linea discluditur. Errat autem in eo Columbus, quod laryngis musculum esse velit. Ex hac communi musculorum historia, demonstratio quaedam anatomica petenda est; cur in angina laryngis, rubeat aliquando sternum &ceruix. Rubet sternum, per continuitatem musculi bronchij, quia summo sterno oritur &in latera tyroidis inseritur, rubent autem ceruicis latera, per musculos oesophageos &colli anterior superiorque pars, per continuitatem musculorum, qui ab hyoide orti, in tyroidem inseruntur.