# Historia anatomica 204.5-6

André Du Laurens, Historia anatomica, 204.5 to 204.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/204.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/204.5

Caeterum rubor hic in angina, duobus fit modis, per μετάπτωσιν quippe, id est decubitum humoris ab interioribus musculis ad externos; & per ἐπιγένεσιν, id est propagationem, quando humoris efferi tanta est copia, vt & internos & externos musculos pariter obsideat. Hac ruboris distinctione, conciliabuntur dissentientes Hippocratis loci, in prognostico namque & soacis anginam salutarem esse vult, in qua rubent sternum & ceruix. Quibus linquit) vnà rubent & fauces, & ceruix, & pectus, longiores quidem sunt illae anginae, sed maxime ex iis euadunt; & in Aphorismis, Erisipelas ab interioribus ad exteriora ferri, bonum. Contrà, sectione 2. lib. 2. Epidem. Anginosa mulier, quae apud Bitonem decumbebat, cum rubore colli & pectoris ex vtraque parte, quarto die interiit, & lib. 5. Epidem. Anginosa quaedam cum maxillarum rubore quinto die interiit. Dic ruborem qui fit per decubitum, salutarem; eum verò qui per ἐπιγνεσιν, lethalem. Musculos epiglottidis ridiculum esset hîc describere, quia in homine non reperiuntur. Hiat enim semper larynx, neque vnquam deprimitur lingula, nisi pondere alimenti, vt saepe diximus.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
