# Historia anatomica 205.1-4

André Du Laurens, Historia anatomica, 205.1 to 205.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/205.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/205.1

QVAESTIO VI. De linguae motu. Iquid est in Anatomica arte reconditum & admiratione dignum; sanè De linguae linguae motus omnem & admirationem & difficultatem superat. Sunt enim tam varij & multiplices eius motus, vt veterum quidam, linguam motu. non musculorum opera, sed substantia sua carnea, anguillae & murenae in modum, moueri existimarint. Ego linguę substantiam carneam quiPdem agnosco, sed caro ea musculosa non est, quia per eam fibrae excurrunt nullae, non mouet autem sine villis caro. Musculi linguae proprij decem sunt, eam sursum, deorsum, antrorsum, retrorsum & ad latera mouentes. Errat igitur Auerroes, qui Error Auerlinguam proprio motu, non musculorum ope exeri putat; quia linquit) nullus musculus in lin-rois. guae extremum extrinsecus inseritur, qui foras rapiat linguam. Fuit sanè acutissimus vir & summus Philosophus, sed non ita bonus Anatomicus; ab interiore enim mento, musculi duo pronati, linguam exerunt. QVAEST. VII. De musculorum intercostalium numero & actione. IHIL, vt ingenuè fatear, in tota musculorum historia me magis exercuit, quam haec musculorum respirationi dicatorum descriptio. Multa enim de eorum numero, actione & vsu controuersa occurrunt. AnatoDe numero mici ferè omnes, octoginta nouem respirationi inseruientes musculos stanusculorum tuunt, quos ita numerant, vt quadraginta quatuor thoracem distendant, respirationis, vulgaris opitotidemus contrahant: illorum primus est subclauius, secundus, serratus maior anterior ternio. tius, serratus posticus superior, quartus, serratus posticus inferior: adsunt praeterea vndecim intercostales externi, sex intercartilaginei externi, & obliquus descendens epigastrij. Hi omnes viginti & duos constituunt. Totidem exspirationi dicatos esse volunt. Vndecim namque sunt intercostales interni, sex intercartilaginei interni, triangularis, sacrolumbus, & reliqui tres abdominis, obliquus ascendens dictus, rectus & transuersus. Sunt ergo in vtroque late89. musculos, re quadraginta quatuor musculi, qui duplicati numerum conficiunt 88. His si diaphragma vulgus nuaddatur, 89. perficies. Hunc musculorum numerum Neoterici ferè omnes approbarunt. Nos merat. Nos 65. tantamen αὐτοψαν, qua nihil est certius, edocti; sexaginta quinque tantùm esse volumus; tritùm esse voluginta duo inspirationi, totidemque exspirationi inseruientes. Duodecim namque illos intercartilamus. gineos internos, externosque reiicimus, cùm ab intercostalibus non differant, nec vlla discernantur membrana. Decepit eos, vt opinor, fibrarum diuersitas, & Galeni locus, qui libro de muscul. dissectione, cap. 23. & 5. de Anatomicis administ. cap. 3. ita scriptus legitur.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
