# Historia anatomica 205.5-7

André Du Laurens, Historia anatomica, 205.5 to 205.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/205.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/205.5

Fibrae internorum & externorum musculorum intercostalium, ad sterni cartilagines vsque similes Erroris causa. sunt. At vbi ad cartilaginum spatia acceßere, dissimiles apparent. Erroris caussa fuit, quòd interiorem sterni musculum triangularem dictum, diuersas ab intercostalibus habentem fibras, non rectè obseruarint. Sit ergo haec obseruatio Anatomica; non differre intercostales ab Obseruatio Anatomica, intercartilagineis, & intercostales externos ad cartilagines vsque tantùm ferri, nec media nullos esse incartilaginum spatia opplere; interiores verò vlterius progredi; vnde fit, vt nobis interiecta tercartilagineos. costarum & cartilaginum spatia intuentibus, diuersae appareant fibrae, cùm tamen distincti non sint musculi. De vsu autem & actione horum musculorum, maior est difficultas. Existimarunt quidam, hos musculos motui destinatos non esse, quia absurdum foret, musculum De vsu inteream partem mouere, à qua ortum ducit; oriuntur autem hi omnes à costis. Itaque membranacostalium, qua rum potiùs costas alligantium & connectentium vicem gerere voluerunt, quas fibris quamrumdam opinio. plurimis & carne quasi tomento Natura texuit, tum vt costarum & thoracis calorem fouerent, quia carnes membranis calidiores; tum ne intercostales nerui per quodlibet costarum Conuellitur. spatium excurrentes, simul cum membranis colliderentur. Sed huius opinionis leuitas ex eo

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
